Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXII. Harvei dubia de Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.62
Unproofread scanNot analysed yet
QUoties tui nominis memoriam repeto, toties saevit tacite conscientia, quod ipsum pro nomine non visus sum vindicare. Londini id etiam Harveo indicavi, qui te aestimat, maxime de re literaria meritum, seque, ut qui pedem in cymba Charontis alterum figit, tibi omnia in anatomia perficienda concredere, quia 78. annum aetatis attigit. Contulit amice de lacteis thoracicis, et negavit continere chylum, quia non in omnibus animalibus sit, ut avibus et piscibus, sed potius esse serum per vasa lymphatica ex aliis partibus advectum. Respondi, quotquot fuere, qui diligentiori cura et perita inquisivere in haec vasa, invenire ipsa, nec possunt dici viae, per quas transeat chylus ad hepar exceptis lacteis; aut usus, cur serum id per lacteas ad cor mearet: et quod in insectis non viderentur, ideo non negandum non dari, possunt esse analogae; et quot partes non dantur in uno genere animantium, quae sunt in alio? ut autem necessaria deficiant nunquam credam; quanquam oculos subterfugiant et manus. Entius multa mihi etiam retulit, et in primis esse alias vias, per quas nutritio fieret, quam arteriae; cui ego objeci, manus esse oculatas, tamdiu a recepta opinione standum, donec meliora docuerit insequens aetas: et non omni sanguine nutriri partes quasvis, sed ea parte sanguinis, quae pinguis maxime est, et ex nupero chylo confecta. Subticuit ad hoc et nescio quibus ambagibus pervenit ut objiceret, lumen non esse essentiale quid sanguinis, sed esse vibrationem aeris, de quo ego multa interserui, et causam solem admisit, sed per quam rationem nequivit dicere. Hobbes novum elementare philosophicum edidit, et Epicurea principia maxime secutus, omnia referens ad corpus et motum, quae vim aliquam videntur habere. Alias, paucis exeptis, medici non videntur digni alloquio, quia pauci latina percipiunt, nec de suis rebus interrogati respondent; nilque, quod rebus meis posset esse utile, invenio, ideo Oxoniam propero, ut illic aliquot septimanas subsistam, statim ad Italos transiturus, et quemnam locum maxime meae praxi convenientem putaveris esse, precor perscribas; Segerus suas sedes etiam mutabit. Sed quorsum concessurus est, haeret in bivio, forsan ad Batavos; poenitet ipsum, quod nesciverit te anatomicis uterius incubiturum esse studiis, alias mansisset. Si placuerit scribere Harveo, me diligentissimum et fidelissimum exhibitorem experieris; concise loquitur latine, et miror, quod in scriptis suis id nesciamus. Vale, salveque et saluta Excellentem Fuiren. Londini 17. Juni 1655. Magnif. T. H. S. Martin Bogdan.