Latin
1.1 to 1.6
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.1-2-6
Not analysed yet
Zweite Fassung Sepe multum, cum cronicas alternacionesque temporum et egregiorum heroum varia scribencium revolvissem codices, multo conatu pre ceteris Alemanice gentis recensere cupivi processum pariter et primevam originem disquirere, ante invenire et cercius agnoscere, precipue tamen gentis Australice; nam sicut primum principium hominis agnoscitur, ita et patria ipsius exordium in Ysagoge Porphirii fere pronunciatur, qua ex eorum noticia quisque suam condicionem in hiis laribus constitutus lympidius posset cognoscere et in sui ipsius cognicionem posset clarius devenire. Hac enim sui ipsius fragilitatis noticia iuxta Apollinis responsa nil comodius nilque utilius inter mortalium opera valet inveniri, quia et duplicata, et mundi et hostis, acies in humanum genus ordinata confunditur ,dum blandiuntur, ut decipiant, et terrent, ut frangant . Hec dum inde crebro 〈recogitare〉 sathagerem, comperi historiis sanctorum digestum, quod in divisione filiorum Noe Sem sibi vendicavit orientem, Cham vero meridiem et Iaphet, a quo XV generaciones, septentrionem, Assenechque primogenitum porro Gomer primogeniti Iaphet Troyanorum fuisse auctorem primum Europamque fertur incoluisse, quem quidem Assenech more suo, quo omnes naciones nominibus suorum primorum parentum usque pronunciavit, Alemanorum robustam appellasse nacionem. Troiani siquidem, de quibus supra, uxores de finibus Coloniensibus sibi comportaverunt ,ex quibus, quia heriles et pregrandis stature erant, procerissime stature, ferme gigantee, filios procreaverunt ,quos, ut quibusdam placet, Theutones appellabant quasi 'deos' a Theut gigante; a quibus et Theutonici et nomen et linguagium per matres suas receperunt. Huius Teutonie pars maxima est Noricus a Suevo monte –unde Suevia –usque ad Rabam fluvium protensa. Que Noricus a Norico filio Herculis filii Amphitrionis philosophi regis Atheniensum 〈appellatur〉, qui et sub Gedeone, Abimelech, Thola, Iayr et sub Iepte secundum historias prius se dicitur flammis iniecisse vexatus a febribus, ne diucius ab eis vexaretur.