Latin
1.7 to 1.15
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.7-15
Not analysed yet
Hic Noricus adunatur multis, 〈qui〉 ex oriente in hanc partem Germanie circa Hystrum concedentes consistunt, a quibus deinceps Teutonicam linguam ceteros Alemanie populos suscepisse non vana est opinio. Alemanenimi per 〈omnes〉 gentes vel cronicas generale nomen Theutonicorum esse nemo est, qui nesciat, licet una provincia usurpative per errorem illud haud proprie sibi vendicat. Nam Noricorum in ultimo oriente circa Armeniam vel Indiam usque hodie manet origo, quod et a probatissimis peregrinantibus inventum est, qui in hiis locis Bawarisantes audierunt, quibus et Thomam apostolum predicasse et quos postea Bawaros a vulgaribus nobiles aut fideles constat appellatos. Ipsi enim Alexandro Magno bellum nunciare non sunt veriti cunctis occidentalibus sibi dedicionem mandantibus et subiectionem. Noricus post diluvium vocata est Zlavenia, deinde Gothia, post Liburnia, tandem Bayoaria a Baiis urbe potentissima Antiqua Neapolis dicta, uno fere miliario a Neapoli moderna, mari immersa propter sodomie, ut fertur, vicium, ubi et fui et scolas ac sepulturam Virgilii poete conspexi cum mirabilibus balneis siccis a caloribus a mari 〈ad〉 pennas procedentibus; que post Norica, demum Ripariola a civitate metropoli, que nunc Ratispona, que et Ripensis Pannonia et hodie Bawaria. Bayoariam ergo Noricus transiens inveniens sui labii possessores utpote Grecus Grecos electus in regem ab illis ibi requievit. Qui et post coacti sunt Romanum ydioma suscipere et ritum, licet postea abiecerunt. Sed posset queri: Cum Bayoarii a Bays Antiqua Neapoli submersa mari et Norici a Norico filio Herculis, qui omnes Greci fuerunt, sint originati, quomodo utuntur Theutonico? Respondent quidam: Quia Thoringi omnibus Alemanis suum labium communicaverunt et Thoringi a Nortmanis, Nortmani a Gothis, 〈Gothi〉 a Iaphet, ut supra, post diluvium descendentes –nam ante mundus unius erat labii –sicut et Lombardi, Galli, Tusci, Sardi, Apuli, Siculi ac alie insule maris linguagio utuntur Romano, Norici tamen, ut fertur, Gallogreci aut Albigreci (gal enim Grece album vel candidum Latine) progeniti ex Ostrogotis et puellis Grecorum, quas rapuerant in predam Ostrogothi, quando mulieres eorum Amazones arma sibi vendicaverunt et uxoribus privati sunt.