Latin
1.153 to 1.163
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.153-163
Not analysed yet
Mortuo igitur duce Rolando superstes remansit uxor eius Senna tribus annis. Ambo sepulti iacent in Bertolstorff cum duobus liberis antedictis. Iannet novissimus ducis Rolandi filius post patrem ducatus Rarasma suscepit imperium; mutato quoque ipsius nomine Corrodancia eum appellavit subscribens se 'ducem Corrodancia '. Mutavit eciam armorum insignia instituens clipeum 〈album〉 nigro urso impicto, super galeam vero posuit virginem coronam auream manibus gestantem supra cingulo albo et subtus viridi amictu vestitam. Qui et cum quadam ducissa de Bohemia nomine Sammanna fedus coniugii subiit rexitque ducatum Corrodancia LI annis et vita functus est. Post quem dum uxor eius quatuor annis et vita persisteret, moritur et cum marito supra Anasum sepelitur relicto filio unico Montanus nomine. Qui a ritu iudaico apostatavit et ritum gentilitatis reassumpsit, 〈quem〉 olim sui patres 〈tenuerant〉 usque ad ducem Gennann ducatus Tantamo, 〈qui〉 abiectis ydolorum sordibus primus se subdidit ritui iudeorum, et in eodem similiter DCC annis perstiterunt. In quo claret Aristotelica ista sentencia non posse perpetuo subsistere, quod violencia quomodolibet fuit inductum. Utque in iudaicis ritibus olim iudeorum violencia taliter qualiter in corda gentilium inculcatis et inductis duce Tantamo medio regnandi adhuc, ut videtur, aviditate permoto et iudeorum assistencia in sede sua conservato ,dum maiorem natu fratrem Manan deiecit et se in eius multa difficultate previa locum surrogare non erubuit, quam et difficultatem pocius quam impossibilitatem Dominus videlicet per prophetam insinuavit: 'Que', inquit, 'gens umquam mutavit deos suos aut que nacio paternos abiecit ritus? Filii autem Ysrael abiecerunt me', licet gentiles de Ungaria et aliis locis simul conglobati ducem Montanum vi coegerunt, ut abiecto iudeorum ritu eorum gentilitatis ritum assumeret. Quod et fecisse dinoscitur dyabolo persuadente et divina providencia permittente, ut post Christi passionem iudaicis ceremoniis fedati amplius sordescerent et se sicut ydolorum cultores a deo derelictos agnoscerent.