Latin
1.164 to 1.176
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.164-176
Not analysed yet
Hiis eciam diebus secundum christianorum probabiliorem calculum elapsis 〈a〉 mundi condicione quinque milibus ducentis et uno annis, ab Urbe condita DCCLII, id est a nativitate Abrahe MMXV, id est a David MXVIII, id est imperii Augusti XLII annis sub Herode regnante in Iudea Christus Iesus de virgine nascitur in Bethleem. Post cuius nativitatem . . . . . . . . . . Montanus ergo dux factus in Corrodancia post patrem suum Iannet se titulavit 'Montanus paganus dux in Corrodancia'. Utebatur tamen armorum insigniis, quibus avus suus dux Rolandus et non sicut pater eius Iannet. Hic sortitur uxorem ducissam gentilem de Ungaria nomine Signa rexitque ducatum Corrodancia XLV annis. Quo defuncto uxor quinquennio superstes extitit et postea cum marito in Stokherau sepelitur. Reliquerunt autem duos filios: Mathan, qui patri successit, et Raptan, qui sine uxore vita functus est et cum parentibus sepultus extremum exspectat iudicium. Mathan ergo successit patri in ducatu Corrodancia et 〈presedit〉 sub eis armis, quibus pater suus Montanus, LI annis. Adeptus quoque in coniugium ducissam quandam de Ungaria nomine Salymna, que triennio ante virum obiit, amboque in castro Greiffenstain feruntur sepulture 〈traditi〉 relictis duobus filiis Salanata et Henna. Qui inter se diviserunt equa sorte ducatum Corrodancia ,sed mortuo et cum patre humato Henna absque uxore et liberis eius porcio seniori Salanata libere cessit. Salanata factus dux Corrodancia octavo mutavit armorum insignia ducatus eiusdem assumens album clipeum habentem globum nigrum in medio et virginem habentem coronam auream in manibus subtus cingulo viridi et supra alba veste vestitam. Iste Salanata adeptus est sociam sui thori quandam ducissam de Bohemia nomine Alanyn et ducatum Corrodancia LI annis gubernavit. Huius ante transitum Alamyn uxor in fata concessit duobus annis et supra Nusdorff pariter tumulantur relicto unico filio Rathan.