Latin
1.177 to 1.184
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.177-184
Not analysed yet
Hic Rathan successit patri ipsumque ducatum Corrodancia XXXII annis administravit. Suscepit quoque in uxorem ducissam quandam de Boemia nomine Simptna, que fere duobus annis ante virum morte prevenitur, et extra portam Kernerthor pariter tumulantur nullo herede superstite remanente, licet filium quendam nomine Sulkan genuerunt; ipso tamen mortuo ante patrem in paterno sepulchro sepelitur. Quo acto Romani se de ducatu Corrodancia intromiserunt et quendam Rolandum de Ungaria ducem eiusdem instituerunt ,qui et cum uxore sua ducissa Salynna quadam de Bohemia possessionem prefati ducatus arripuit et ipsum LI annis sub Romanis strenue gubernavit. Cuius uxor Salynna quatuor annis ante virum moritur et in sepulchro viri cum eo sepelitur in Tulna relicto filio nomine Sathan. Sathann ergo succedit patri in ducatu Corrodancia et sub eisdem clenodiis et armis, quibus pater suus Rolandus, gubernavit ducatum similiter ut pater eius LI annis contraxitque matrimonium cum ducissa quadam de Ungaria Samima, que paulo ante Sathan virum suum defuncta est et cum eo in Claustrali Neunburga sepelitur. Iste Sathan sine liberis obiit et inantea nullus iudeus aut paganus speciali dei favente gracia regimen huius patrie, que tunc ducatus Corrodancia dicebatur, sibi usurpavit, sed 〈a〉 christianis principibus et prefectis usque hodie gubernata extitit et finitimas gentes tam in Ungaria quam Polonia et Bohemia ydolorum servituti deditas semper fortiter pressit et crebris victoriis oppugnavit, pro quibus et laudes deo cogimur reddere et in hac graciarum actione hunc primum librum terminare. Non enim secundum Apostolum aliqua est participacio Christi cum Belial nec lucis cum tenebris societas nec communis servorum Christi cum ydolis. Ut eciam palam sit cunctis gentibus, quod Ipse solus reges et regna constituit et mutat quodque omnis plantacio, quam deus ipse non plantaverit, eradicanda, veniet, denique fidei ut Christi vexillum contra iudaicam perfidiam eciam in hiis oris suum tytulum erigat tryumphantem, que a suis quondam ob Christi innocentis necem paternis laribus explosa et perpetue servituti addicta in exteras naciones suam tyrannidem exercere non expavit, dum ipsa, sicuti limpidius claret, perpetue dignius pateat confusioni in oculis gencium singularium.