Latin
2.1410.136 to 2.1410.147
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1410.136-147
Not analysed yet
Quibus peractis consumatur matrimonium inter Albertum filium regis et Elisabeth filiam Meinhardi comitis Tyrolensis, qui et ad manus regis civitates et castra Styrie et Carinthie suscepit circa annum Domini MCCLXXIIII. ac Bohemos abinde exclusit. Qui et simul Styrienses cum Carinthianis Wiennam adduxit et ibi iureiurando regi ad fidelitatem constrinxit et adunavit. Hic Bruno, prout Wienne persuasus est Otthakero, quatenus ea, que pacis sunt, cum rege cogitaret, et pluribus viis congruentibus similiter persuasit. Qui ira inflammatus triduo neque ipsum amice conspicere voluit tamquam is, qui avare sitim siti accumulat nec missura cutem nisi plena cruoris irudo secundum Oracium. Tandem consilio inito de agendis ait Brunno, nisi concordiam cum Romanorum rege obtineret, eciamsi Rudolfum hunc bello premeret, alter successor bona imperii a Bohemia extorqueret. Hinc acquiescens sano consilio misit ad omnia facienda Wiennam Brunonem episcopum suffultum pleno et sufficienti mandato. Qui veniens invenit ibi archiepiscopum Moguntinum, Ludovicum palatinum, Fridericum Salisburgensem, Bambergensem, Conradum Frisingensem ,Basiliensem episcopos, Hainricum burgravium Nurbergensem et dominum de Holnloch cum multis magnis utriusque status. Qui tandem diffinierunt, quod Ottakherus ea, que in curia Augustensi neglexerat, Wienne teneretur adimplere . Statuitur terminus ad id faciendum cum effectu. Quo propinquante Otthakarus venit Neunburgam ad littus. In quo dum vidisset Styrienses Rudolfum tota mente sequi regem, penituit eorum, que in eos plurimum perperam gessit, et sic in die Elisabeth in feudum genibus flexis regnum Bohemie et marchionatumMoravie suscepit, iuramentum fidelitatis prestitit atque sub iuramento terras Austriam et alias, quas occuparat, resignavit, obsides quoque Styriensibus reddidit, quos, dum Rudolfum electum audisset, ab eisdem 〈deduxerat〉, et in pace ad proprias terras remeavit, in quibus pausans ultra annum suum adventum ad Pragam protelavit. Quam dum fuisset ingressus ,instar David a Michol sic Otthakarus a sua coniuge cum conviciis, quam post repudium Margarethe superduxerat de Massovia, irridetur subinferente ipsum indignum vita, qui, postquam tot donis et potencia elatus extitit, genua curvare coram comite Hablspurger tamquam coram suo domino non erubuit.