Latin
2.1410.148 to 2.1410.156
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1410.148-156
Not analysed yet
Cui dum iratus respondisset et silencium imperasset ,ista more femineo conviciorum tela amplius exaggeravit in eundem, at ille: 'Omnia, que usque tuo exorsus sum consilio, semper in deterius michi sunt conversa.' Nichilominus in hac furia fecit litteras conscribi ad regem Romanorum, quod sibi nequaquam obsequiosus esse vellet, nisi sibi Austriam et alias terras sibi ademptas restitueret. Super quo dum sui magnates plurimum, ut abstineret, arguerent, et quia iuxta vetus proverbium mulieres longis utuntur vestibus, sed breve ac spissum habent consilium, quo non cedente litteras prefatas destinavit 'Eciamsi corpus et animam perdere debeo' inquiens, 'uxoris convicia ferre non valeo, nam unius infortunium alteri cedit in glorie augmentum'. In quo nesciens, quid diceret, suum sibi casum prophetavit. In quibus et librum secundum presentis cronice statui, ut premissum est, hoc ordine concludere et gesta alterius prosapie Austriam gubernantis describere. Hoc tamen primitus est sciendum. Dum rex Rudolfus prodiciones sensisset Otthakeri, adunato milite Bohemiam intravit, sed modicum profecit. In cuius exercitu Hainricus de Ysena Suevus, filius fabri, ordinis Minorum lector Moguntinensis dictus Gocklman, qui missus pro Petri Divitis canonici confirmacione ad ecclesiam Basiliensem a Martino papa pro se confirmacionem obtinuit et, quia nigromanticus erat, post animum Rudolfi sibi conciliavit et in exitu per silvam contra fugientes Hyrcos sic appellatos, quorum plena erat, exercitum in extrema parte gubernavit et ibi ducentos suos galeatos suo lateri adherere fecit, quos et ad rogatum regis abire fecit. Qui depost ad ecclesiam Moguntinam usque conscendit. In sequentes tamen se hostiliter de fluvio extraxit, nudos equis alligavit, quousque muscarum morsibus sunt exanimati.