Latin
2.pr.339 to 2.pr.343
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.339-343
Not analysed yet
Quamquam rerum commutacio ex ipsa corporali institucione possit firma consistere vel ea, que legaliter geruntur, nulla vakant refragacione convelli, ne qua tamen possit esse rei dubietas, nostra debet intervenire imperialis auctoritas. Noverint igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium presens etas et successiva posteritas, qualiter nos Eius cooperante gracia, a quo celitus in terras pax missa est hominibus, in curia generali Ratispone in nativitate sancte Marie celebrata in presencia multorum religiosorum et catholicorum principum litem et controversiam, que inter dilectissimum nostrum Hainricum patruum ducem Austrie et carissimum nepotem nostrum Hainricum ducem Saxonie diu agitata fuit de ducatu Bavarie et super marchiam a superiori parte fluminis Anasi hoc modo terminavimus, quod dux Austrie resignavit nobis ducatum Bavarie, quem statim in beneficium concessimus duci Saxonie, predictus dux autem Saxonie resignavit nobis et omni iuri cessit et renunciavit et actioni, quas habebat 〈ad〉 dictam marchiam, cum omni iure suo 〈et〉 cum omnibus beneficiis, que quondam marchio Leopoldus habebat a ducatu Bavarie. Ne autem in hoc facto aliqualiter minui videretur honor dilectissimi patrui nostri et gloria, de consilio et iudicio principum Wladislao illustri duce Bohemie sentenciam promulgante et omnibus principibus approbantibus marchiam Austrie in ducatum commutavimus et eundem ducatum cum omni iure prefato patruo nostro Hainrico et prenobilissime uxori sue Theodore in beneficium concessimus perpetuali lege sancientes, ut ipsi et liberi eorum post eos indifferenter filii sive filie sue eundem Austrie ducatum hereditario iure a regno teneant et possideant. Si autem predictus dux Austrie patruus noster et uxor eius absque liberis decesserint, libertatem habeant eundem ducatum affectandi cuicumque voluerint. Statuimus quoque, quod nulla magna vel parva persona in eiusdem ducatus regimine sine ducis consensu vel permissione aliquam iusticiam presumat exercere.