Latin
2.pr.344 to 2.pr.350
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.344-350
Not analysed yet
Dux vero Austrie de ducatu suo aliud servicium non teneatur imperio, nisi quod ad curias, quos imperator prefixerit in banno, evocatus veniat, nullam quoque expedicionem debeat, nisi quam imperator forte in regna vel provincias Austrie vicinas ordinaverit. Ceterum, ut hec nostra imperialis constitucio omni evo grata et inconvulsa permaneat, presentem inde paginam conscribi et nostre maiestatis aurea bulla iussimus communiri. Actum etc. (Residuum huius privilegii vide libro IIIº). Genuit itaque ex prefata Theodora Hainricus dux Austrie filiam Agnetem nomine, quam Stephano regi Ungarie desponsavit anno MCLXVIº; genuit quoque ex eadem duos filios Leopoldum et Hainricum, qui ipsa die penthecostes accincti sunt gladio, eademque die Leopoldo mayori natu copulata est uxor sua Helena, que infra pubertatis annos secum sponsalia contraxerat, soror Bele regis Ungarie, anno Domini MCLXXIIIIº. Idem Hainricus dux pluribus minis a Bohemorum duce pro terminis et ab Ungaro pro fratre suo puero, quem ipse egressum de Ungaria ductore Laurencio quodam comite ad tempus servaverat contra voluntatem regis, sollicitatur. Styriensium quoque multis lacessitur iniuriis, unde indignati ministeriales ducis Austrie civitatem Vischa et illi contigua preda et incendio redegerunt in solitudinem, fideles eciam ducis Anosim civitatem marchionis Styrie olim et circumiacencia incendiis vastaverunt circa annum Domini