Latin
2.pr.52 to 2.pr.66
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.52-66
Not analysed yet
Hic gubernavit ducatum LI annis coniunctus matrimonio domine Anne ducisse Bohemie . Ambo pariter sepeliuntur Neuburge in ecclesia sancti Martini relicto filio Hainrico nomine. Hic Hainricus successit patri suo Iohanni sortitus in coniugii consortem Ursulam ducissam de Bohemia. Qui et gubernavit ducatum Austrie XXXI annis sub eisdem insigniis armorum ut Iohannes pater eius et, cum viam ingreditur carnis universe, ipse cum sua consorte Wienn in ecclesia sancti Stephani sepelitur. Habuerunt denique pariter tres filios Iohannem, Stephanum et Philippum. Hii duo ante patrem carnis debitum solventes sepulti sunt Neunburge 〈in〉 ecclesia beati Martini; ideo et Iohannes solus paternum hereditavit ducatum. Iohannes igitur factus dux Austrie pro patre suo Hainrico presedit eidem XXVIII annis. Cui et nupsit Margaretha ducissa Bohemie, ex qua et duos genuit filios: primogenitum Albertum et minorem natu Ludowicum. Albertus moritur ante patrem et cum eo pariter et matre Neunburge ad Sanctum Martinum tumulatur. Ludovicus itaque successit in hereditate paterna, contraxit quoque matrimonium cum Elisabeth ducissa Ungarie et sub eisdem insigniis, quibus pater, XLII annis rexit ducatum. Ante quem ferme quatuor annis Elisabeth ducissa moritur peregre ultra Veronensem civitatem, cum qua et postea Ludowicus dux similiter tumulatur, relicto filio nomine Albertus. Albertus succedens pro patre XXVIII annis rexit ipsius ducatum. Qui sui thori in consortem suscepit Osanna ducissam Boemie et pariter in ecclesia beati Stephani Wienn sepeliuntur cum Ottone filio suo primogenito relinquentes superstitem Hainricum nomine filium. Hainricus paterna potitus hereditate suscepit in uxorem Margaretham cuiusdam ducis Ungarie filiam, gubernavit quoque Austriam XXVIII annis et, dum vita excessissent, pariter in ecclesia sancti Stephani Wienn terre matri omnium commendantur relictis tribus liberis Petro maiore natu et Iohanne secundogenito et Elisabeth sorore uterina. Iohannes igitur pro patre suo Hainrico surrexit et ducatum Austrie uno anno et sex mensibus sub insigniis armorum uti pater eius gubernavit sicque sine uxore et liberis vita excessit.