Latin
2.pr.67 to 2.pr.80
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.67-80
Not analysed yet
Petrus vero, qui cum fratre diviserat ducatum, pro fratre surrexit et tribus annis ducatui presedit, quibus elapsis sine liberis et herede terminum vivendi fecit. Cui Elisabeth successit et infra trium mensium cursum similiter debitum carnis exsolvit. Sepeliuntur hii tres uterini pariter Wienn in ecclesia beati Stephani. Hac ergo tempestate, qua nemo heredum supererat, iterato ducatus Austrie in ius devenit imperii Romanorum vice tercia. Hoc ergo iterum vacante Austria per mortem Iohannis et Petri marchionum Albertus marchio succedit et post hunc Ernestus filius eiusdem infeodacione imperatoris Romanorum. Pro quorum elucidacione et sequencium pauca censui interserere. Nam vacante ergo, sicut premittitur, per obitum omnium heredum utriusque sexus ultime succedencium marchionatu Austrie, quem et olim Karolus Magnus subiugaverat ab Anaso usque ad fluvium Raba, cum Ostrogothis ibi habitantibus eundem addidit Babarie regioni commisitque Geroldo comiti gubernandum. Quo postea in bello Ungarorum perempto regnante Ludovico filio Karoli et constituto in Bawaria rege nepote suo Bernardo in eadem parte Pannonie, quam tunc evicerat Karolus, sunt presides collocati, qui et subiecti erant principi Babarie usque ad tempora Ottonis imperatoris . Extunc enim Ungari quietis impacientes Ostrogothorum presides variis turbacionibus inquietaverunt, licet tamen per hoc a dicione ducis Babarie non possent absolvi penitus. Legitur enim, quod dux Bawarie non solum principes Ostrogocie, sed eciam Istrie, Styrie et Cambie scilicet de Vochburg subditos possidebat, ad cuius nutum parebant. Hinc et nunc Austria ab incolis quondam eius Ostrogocia ,id est Osterland, ut supra visum est, vel Ostergawest vocitata vel Orientalis marchia, quia versus orientem situata. Adhuc tamen de Gothorum habitudine pauca, quorum originem Sigwertus depinxit Iordane historiographo Gotho nacione testante. Qui antiquitus Gethe dicti sunt. Qui in Scithia Scanciam insulam primo incoluerunt, post cum rege suo Berich alias Scithie partes peragrantes vicinas gentes bellis lacessebant, post ad ulteriora progressi ad citeriores usque ripas 〈Danubii〉, terras Thraciarum, Dacie, Mesie diu longe 〈late〉que pervagantur et sic per multa secula ingentem magnam coaluerunt et multas gentes victoriis suis applicantes calentesque ingenio philosophie se studiis contulerunt et exeuntes barbarie humanitatem et honestatem pre ceteris gentibus induerunt.