Latin
Liber Quartus, Prologus
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1-2
Not analysed yet
Libri Quarti Cronice Austrie Transcursis itaque tribus thomis gestorum Cronice Austrie superest quarti eiusdem non ab re exordium aggredi, in quo vita comite r(egis) L(adislai) a deo dati infantis gesta, Austrie quoque statum, fortunas ac dispendia pedestri stilo decrevi describere . Vereor siquidem, quod et inantea graviora immineant, quam usque nostra etas experta est, incommoda, in quibus et christiano orbi princeps iste dextera dei tutatus se exhibebit solacium singulare, prout usque in suis actibus divinam providenciam sibi astitisse specialiter nemo ambigit, qui eius ortum in Gumarn in hostium medio, persecucionem insidiatorum et obsidionem, dum mestus Posonii vagiret in cunis, denigracionem fame super defectu natalium, dum vix verbalia edere posset imperfecta nec ex integro facultas edendi eadem suppeteret ,attente rimatur. Audite siquidem sunt lamentacionis voces a quodam non parve condicionis auctore quodam clerico: ,Videat deus, quomodo avito fraudamur patrimonio per spurium ex alieno matrimonio suppositum', cum tamen veridica relacione 〈ex〉 ore cuiusdam, qui mane cubile sui genitoris, dum adhuc in stratu decumberet, ingressus ab eius genitore audivit: ,Ecce hac eadem nocte genui filium', et dies nativitatis probasset hec, audiverim. Ecce prodigiose natus mirabiliter in Posonio sub infestacione hostium fetus sub Romanorum rege mirabilius educatus et tandem contra sapientum sentenciam mirabilissime regnis et dominiis suis restitutus et usque in multis periculis deo auspice custoditus. Ex quibus non abnuo Hungarorum secretissima presagia in hoc principe cicius adimplenda :et quod post Francum, qui multis annis feliciter Hunorum regnum gubernabit, et post Boemum, qui infauste multis annis eidem presidebit, et post Theotonicum quendam ,qui paucis annis habenas regni tenebit, succedet rex potens, qui regnum Hungarie reformabit et Turcos humiliabit.