Latin
4.2.pr.1 to 4.2.pr.6
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.pr.1-6
Not analysed yet
Liber quartus Cronice Austrie feliciter incipit. Redeundo nunc ad propositum hystorie textum in hoc quarto libro, a quo paulisper digressionem feceram, postquam istius serenissimi postumi regis Ladislai ortum supra descripsi in castro Gumaren, ipsius quoque legittimam coronacionem in Alba regali vera, quam vocant, sancta corona per reverendissimum Dyonisium Strigoniensem presulem, ipsius denique, dum inter crepundia vagiret, una cum sua genitrice in Posonio per regem Polonie artam obsidionem pariter et liberacionem, nunc ad alios eius successus calamum laxare decrevi non indignos relacione, ut cunctis patescat, quam securus in periculis esse dinoscitur, super quem manus Omnipotentis vigilare decrevit. Elisabeth igitur regina videns regnicolarum, ut supra prelibatum est, paucis sibi fidelibus exemptis perfidiam et regem Polonie nedum regni Ungarie titulum, sed et sibi possessionem usurpasse, sperificata, quod dominus Romanorum rex Fridericus ipsam –ut famabatur –viduatam in thori sui consorcium assumeret, se cum certis fidis ad Novam civitatem una cum filio et regni dyademate contulit, ipsum quoque pariter et regem Hungarie cum corona sua prefato regi pro custodia commendavit. Propter quod et minus contenti facti sunt Ungari et alie terre prefati domini Ladislai et hereditaria dominia non pauca usque sensere dispendia. Nam, ut paucis agam, tota ferme Ungaria bellis intestinis et forensibus in omnibus suis angulis lacerata procumbit desolata, ut probat experiencia rerum magistra, et nedum finis, quia et hac occasione absencie videlicet a regno prefati regis gubernator eius contra Iohannem Ysgram, qui se capitaneum eius titulat et e converso usque hodie non desistit, altrinsecus armatas acies ducere et in plurimorum utrimque destructionem et exicium 〈non erubescit〉. Austria denique predonum et latronum factionibus, reddituum fiscalium obligacione, vendicione ,donacione quoque simpliciter ad unam vitam personis immeritis factis et per dominum prelibatum nunc imperatorem admissis extreme videtur in nonnullis districtibus paupertati exposita pariter et desolata.