Latin
4.1092 to 4.1098
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1092-1098
Not analysed yet
Et licet ambo collegia cardinalium duarum videlicet obedienciarum in hiis concordassent, de loco tamen habita est discordia, sed finaliter et pro concilio super hiis celebrando civitas Pisana concorditer est electa et ibidem, dum postea Gregorius cum Petro de Luna visus esset colludere, ambo prefatarum obedienciarum collegia ad annum MCCCCVIII. generale concilium convocaverunt, ad quod et venerabilis magister Franciscus de Retza ordinis Predicatorum cum magistro Petro Deckinger rectore ad Sanctum Stephanum universitatis Wiennensis oratores se accinxerunt et comparuerunt. Anno vero Domini MCCCCVIIº multiplicata sunt mala invisa a seiculis in Austria, quorum fomitem malorumque exordium plur mum incendit armiger quidam predo egregius in Harnstain, qui et de mense Februario inopinata morte preventus et in lecto versa facie retro, ut ferebatur, inventus est mortuus. Quo et tempore sedata est displicencia et intercepta vindicta, quam dux Ernestus excogitaverat inferre Nove civitatis civibus, pro eo quia alias sibi et suis denegaverunt ingressum . Aduc tamen Hofkyrcher a castro Khapphenberg in mercatores agebat predas. Quo tamen anno Liechtenegckher ,qui similiter spoliis incumbebat, interceptus in Alto foro Wienne per quendam carnificem in homicidio deprehensum ,quia lictor aberat, capitis obtruncacione punitur et iste salvus abire permittitur. Hoc eodem anno MCCCCVIIº feria VI. post festa penthecostes quidam Moravus dictus Sokol furtive per aqueductus et scalas noctu subintravit opidum Laa in metis Austrie situatum . Ad quem mox suus affinis Sydlitz cum pluribus Boemis et Moravis ac eciam de Austria et omnibus provinciis –fame prodigi, patibulis apti, stratarum publicarum predones occulti, relegati et proscripti –se contulerunt, qui et solita crudelitate in agricolarum tuguria et die per violenciam ac nocte per insidias in rebus et personis indicibilia dampna per ignis voraginem et personarum detencionem contra ius et phas inferre non erubuerunt Danubii parte ex altera sibi vicina.