Latin
4.1099 to 4.1104
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1099-1104
Not analysed yet
Contra quos validus conflatus est exercitus Australium et Styriensium, cum quo se dominus dux Leopoldus personaliter cum domino Bertoldo episcopo Frisingensi dominica ante Iacobi ad campum contulit. Venit quoque usque ad Ruspach, in qua paucis diebus pausans aliorum prestolabatur adventum, ubi et ordinato capitaneo prefato Frisingensi pro exercitu, quia indignum visum est principem contra latrunculos ad obsidionem proficisci, ipse Leopoldus ad Wiennam remeavit. Dominus ergo Frisingensis cum forti manu baronum, militum, militarium, civium et opidanorum de omnibus partibus Austrie procinctum movet versus Laa, cum quo pariter sexcenti de Styria, quorum capitanei fuere Ernestus Lobinger, qui cum trecentis in nativo meo solo pernoctavit, et Caspar Sawreckher, 〈qui〉 cum aliis trecentis in Grossnmugl nocturnam quietem suscepit, pariter convenerunt ,et qui dominica ante Laurencii martiris prefatam Laa obsidione cingunt, quam et per ordinatum aggressum nedum hostiliter, sed et viriliter mane invadunt, adeo ut dominus Weykardus de Polhaym hostibus terga dantibus manu portam cadentem fortissime teneret una cum famulo conclamantes pro auxilio. Quibus dum nullus succurrisset, qui simul locum sic patulum subintrare potuisset abs resistencia, ipsi iaculis et lapidibus obruti tandem coacti sunt loci portam dimittere et vulneribus confecti gravi cum periculo ad suum tentorium manicare. Qua sorte et congressus, quo cum opido hostes in dedicionem venire poterant, in fumum convertitur et desperatis adaucta est materia blasphemandi, et quia locus propinquus cum loco 〈meo〉 nativo vicinatur, more adolescencium ,qui de cunctis experiri levitate permoti sathagunt, ego cum pluribus michi coetaneis cupiens eciam exercitum, quem nec umquam videram, contueri accessimus et cum propinquis et vicinis pernoctavimus. Mane vero improvise feria III. post assumpcionis beatissime virginis festum soluta est obsidio positis trewgis per triduum sicque sine vi nullo instante unusquisque remeavit ad propria relictis Styriensibus cum certis Australibus in metis pro custodia.