Latin
4.1130 to 4.1136
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1130-1136
Not analysed yet
Dum autem carnisprivium esset pre foribus, dux Leopoldus ad Novam se civitatem contulit et ibidem per hos dies in suis solaciis perstitit, dux vero Ernestus ad Grëtz se recepit et ad Wiennam circa dominicam Reminiscere rediit. Cuius ut creditur reditus causa fuit, quia dominus Fridericus de Walsee ipsius magister curie paulo ante circa finem Februarii per 〈in〉opinatam pulveris bambardarum sub eo in testudine casu inflammacionem rebus excessit humanis, vir in consiliis providus ,cordatus et potens et non minus in militaribus actibus expeditus. Interiit, inquam, inopinata morte multa negligencia suorum familiarium, qui fuscinula purgamenta candele ardentis incaute proicientes ad pulveris vestigia in conclavi testudinato, in quo multa prefatorum pulverum copia servabatur ,et sic abscedentes tandem eisdem pulveribus incensis facto impetu ruptis desuper edificiis ipsum Fridericum aliis fugientibus sic sua exustione infecerunt, ut post triduum mundo cogeretur excedere pariter et vita. Que mors, nedum improvisa, sed et immatura pariter et multum obnoxia Austrie et ipsius vero heredi atque eiusdem fidelibus, fideliter deplancta extitit et deplorata. Post cuius et transitum nonnulli barones vel minis vel promissionibus persuasi vel muneribus deliniti ad partem contra suum assumptum dominum se ceperunt paulatim reclinare tacite vel expresse preter Reinbertum de Walsee unicum huius genealogie superstitem, qui omnium semoto terrore domino Alberto pupillo tota virtute cohesit. Cui et sincera fide favebat Wiennensis civitas, que tamen per ducem Leopoldum gravi fuit exactione talliata et nedum ipsa, sed et generaliter totus clerus et eorum vasalli cum patria. In qua contribucione innumera dicitur fuisse collecta pecunia, que cum multis aliis taliter qualiter emunctis tandem sacco pertuso dinoscitur commendata neque cuiquam usque ad presens; sicuti cum multorum fuit gemitu collecta, ita fuit consolatoria neque cognitum, ad quam utilitatem et in vita et ipsius morte fuerit dispensata.