Latin
4.1137 to 4.1143
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1137-1143
Not analysed yet
Hac tamen exactione non obstante latens contra Wiennenses odium dietim serpsit in deteriora. Quod ut possetenus declinarent, persuasi a Frisingensi supradicto de mense Aprilis anno etc. quo supra VIIIº ad dietam eis in Nova civitate prefixam veniunt. Qua frustra decursa pro tunc indicta est alia ad Sanctum Yppolitum ad festum dominice in ramis palmarum celebranda, ad quam similiter sub salvo conductu ducis Leopoldi sibi ad gerendum morem atque pro tocius patrie tranquillitate simplicitate columbina se contulerunt, ibique dum tota dies in placitis sine fructu sperato fuisset absumpta et Wiennenses ad sua propria remearent, die altera virus, quod in eis diucius latuit, prodiit in lucem. Nam dum ville Purgkharsdorff propinquarent, licet se passuros insidias fuissent premuniti, in suo tamen salvo conductu sperantes hoc pro fabula deputantes quidam Drusetz, Janel Jud, Iohannes Lawn et Stephanus Sebeckh cum suis complicibus ex insidiis in quadam rifula in medio fluente in via per Ried irrumpentes ipsos hostiliter invaserunt, unde quidam fuga lapsi sunt, alii graviter vulnerati, Fluschart –unus de pocioribus civibus, vir pulcher et iuvenis –ense transfixus, alii vero detencioni suorum invasorum sunt subacti. Qui tamen eosdem neque verbo vel scripto super hoc, ut omnium nobilium mos habet, cautos effecerunt in perpetuam ipsorum ignominiam, qua et de causa, dum plures alii militares ad id faciendum fuissent persuasi, ut fertur, hoc ut sibi opus indignum facere detrectabant. Capti sunt in hoc conflictu N. Vorlauf magister civium vir promptus in armis et expertus, quocum si alii viriliter perstitissent, prout ipsorum detentores expost confessi sunt, ipsos potenter aut devicissent aut eorum manus evasissent cum salute; captus est ibidem Iohannes Rogk, Nicolaus Sub celo et alii ductique ad castrum Chogl prope silvam, deinde ad Greitznnstain et ultimate ad Thurenberg ab antiquis diebus incolatum predonum ab anno tercio per patriam demolitum quodam Kiennberger predas ab eodem agente sine causa propria in patria et nidum suum defedante.