Latin
4.1153 to 4.1163
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1153-1163
Not analysed yet
Ego tibi condono apud deum hoc, quod in me, licet immeritum, exerces, iudicium; hoc solum peto, ut tibi in me iniuncta viriliter exequaris', sicque curvata cervice collum iugulo tradidit primus, quem et alii duo mox secuti sunt. Quorum corpora Libitinis imposita eodem die ad vesperas in eodem tumulo ad Sanctum Stephanum extra fores ecclesie versus septemtrionem in loco, quo iam altera turris fundamenta suscepit, humata sunt. Commota est igitur civitas tota, ascendit planctus usque ad sidera super hoc crudeli casu tam spectabilium virorum, cuius et originem et causam exploratas usque non habui nisi fortassis, si hii pre ceteris se fideles exhibuerunt domino suo naturali. Horum trium omnia bona cum depositis apud se sunt fisco ducis Leopoldi cicius applicata . Alii vero supradicti magno dato precio libertati pristine sunt donati. Per que et adeo ipsius ducis erarium sic ferebatur adauctum, ut querendo astantibus insinuaret quantitatem ,Numquid' inquiens,iste esset dominus, qui tanto potiretur auro, quod residens in alta kathedra capite sibi superfuso totus eodem posset occultari'. Sed, ut liquet ex prehabitis ,teste eciam Sapiente substancia festinata munietur nec proderunt iustis thesauri impie congregati. Hec omnia brevi spacio resoluta sunt in fumum. Quibus patratis communitas popularium quendam Hermannum pergamenistam in platza vocata Curia residentem, virum discretum et prudentem, invitum eligunt magistrum civium et consiliarios e suo gremio viros exili prudencia suffultos plurimum inopia gravatos similiter preficiunt. De quibus omnibus dux Ernestus, qui tunc absens erat, turbatur non parum. Sed et, dum hec agerentur, allate sunt littere diffidacionis ab Ungaria, Bohemia et Moravia necnon a Reinberto de Walsee, qui in locum fratris Friderici defuncti surrexit et more fratris ut vir iustus et se et sua pro suo naturali domino non dubitavit exponere periculis pro iusticia et a de Rosennberg ipsius de Walsee contemplacione, que et omnes eandem sentenciam de bello duci Leopoldo movendo continebant et suis in hac parte cooperatoribus et favores prestantibus et amicis.