Latin
4.1164 to 4.1173
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1164-1173
Not analysed yet
De Walsee igitur prenominatus omnia sua castra possetenus munivit ,exercitum de Bavaria et Bohemia conduxit militarium, castra et circa Sanctum Yppolitum, partem vero ad Asparn trans Danubium, ad oppugnandum adversarios collocavit, ipse vero supra Anasum plures in firma obediencia sepefati Alberti persistere fecit et alios vi et armis ad eandem forti manu venire coegit et obnitentes gravibus damnis affecit. Ex quibus Zintzendorffer ,qui tamen de numero dominorum ministerialium fuerat, per surrepcionem castrorum et suorum vasallorum ad pauperiem usque perduxit, prout et hodie coguntur experiri sui successores. Hii tamen, qui ad Sanctum Yppolitum fuerant, dum incaute castrum Potenprunn ignari loci et incolarum firmitatis invadunt, plura ad pericula sunt deducti. Ubi et quidam Aphentaler in fossato sagitta tactus per clipeum, cirothecam ferream, manum et thoracem sic percussus est, ut ad suum locum reductus spiritum exalaret. Factus quoque sic est ab omnibus suis emulis intollerabilis. Accessit et aliud malum hiis premissis. Nam Styborius quidam Polonus prepotens in Ungaria et regi ipsius admodum familiaris forti manu subintravit Austriam adversus quendam baronem Stuchs, qui de recenti a Turcis ereptus adversus Scharfnegkher ipsius sororium pro suo recuperando patrimonio ad Ungariam graves predas exercebat. Qui et contra Ungaros se fortiter gessit, plures occidit et alios sue captivitati subiecit. Ab alia eciam parte Danubii, circa Marchegkam, de Wolfsfurt similiter magno cum exercitu Austriam predaturus accessit, qui in Marchveld igne et ferro non parvam cedem hominum fecit, ita ut Leopoldus Wienne in castro flammas ignis in focis innocentum conflagratis conspiceret; depopulabatur tamen precipue villas militarium et aliquorum baronum in utramque partem claudicancium. Qui et, ut idem facerent, Danubium transfretaverunt et cupientes Wiennam propinquare sub Lewttaperg multiplicata cede hominum utriusque sexus pariter et etatis sue voluntati subiecerunt.