Latin
4.1292 to 4.1301
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1292-1301
Not analysed yet
Vestium, pallarum et vasorum, candelarum et palmarum benedictionem non admittunt neque ad altare in missis oblaciones. Sub secundo capite militant Pragenses Nove civitatis appellantes se Syroken, id est Orphanos, quia suo capitaneo Ziska 〈mortuo〉 superstites remanserunt. Hii preter albam et stolam in suis divinis usum vestium non habent nec preter epistolam et ewangelium et canonem in missis tantum dicunt; multos eciam errores Waldensium assumpserunt, non in ecclesiis, sed ubicumque locorum passim conficiunt, ideo ecclesias et monasteria vastant. Thaborite vero neque sacris utuntur vestibus suis in divinis neque auriculariter confitentur. Post latrocinia, dum adhuc eorum gladii madent sanguine innocenter occisorum ,ad communionem sub utraque specie dietim festinant. Solum dicendo Paternoster cum verbis consecracionis ubique locorum conficiunt neque clerici tonsuras, sed barbas prolixas deferunt; ieiunia ecclesie calcant, diebus ieiuniorum vescuntur carnibus et, ut multa paucis concludam, omnia ecclesie instituta vilipendunt et anichilant, peregrinaciones prohibent, fraternitates reprehendunt, remedia pro fidelibus defunctis irrident sicuti et in locis sacratis sepulturas, monachos damnant, moniales matrimonio iugant, invitas cogunt vel eiciunt et, quod flebilius, omnem ecclesiasticum ordinem 〈delent〉. Vocati denique ad Basiliense concilium multa pompa veniunt, audienciam petitam obtinent, reversi se de victoria iactant, redeuntes iterato indulgenciam super sumpcione sacramenti sub duplici specie sibi fieri dolose postulant. Iterum cum quatuor ambasiatoribus concilii domino Philiberto Constanciensis provincie, Rothomagensi episcopo, Iohanne de Polomar auditore causarum pallacii apostolici, magistro Hainrico Toke canonico Maydeburgensi et magistro Martino decano Turonensi quedam super unione et pace pacta concluserunt, de quibus postea non parva facta est questio, prout hec et alia pro iugi fidelium 〈memoria〉 dietim tractando cum eisdem in diversis dietis lacius exaravi. Que et presentibus dono Altissimi coniungere decrevi. Redeundo igitur ad ea, a quibus paululum digressionem feci, et tempora domini Alberti V. ducis Austrie describenda: anno igitur Domini MCCCCXVIIIº Martinus papa iam unicus indubitatus summus pontifex nulla aut modica facta reformacione iam istis exemptis, iam aliis prepedientibus, de mense Maii solvit concilium.