Latin
4.1302 to 4.1309
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1302-1309
Not analysed yet
Misit quoque in negocio Bohemorum reverendissimum dominum cardinalem Branda episcopum Prenestinum a latere ad principes electores et alios, quatenus de hoc scandalo in medio ecclesie suscitato excludendo cum eisdem concluderet cum effectu. Quod et dum factum esset et ipsi Bohemiam cum LXXX ferme, ut ferebatur, milibus opidum Satz obsedissent cum paucis, quod, ut post luce clarius perspexi ,absque multa vi cicius expugnacioni patuisset, spiritu vertiginis, quis quid tolleret, ante factum agitati confusibiliter terga verterunt nemine persequente et ad propria usque redierunt . Prefatus autem Placentinus cum domino Alberto per Moraviam usque ad ipsius et Polonie fines venit, ubi quandam civitatem fortissimam Hochstad nomine cum certis aliis, que ad ius episcopi Olomucensis pertinent, predonibus oppressis in dedicionem suscepit. Interea anno, quo supra, MCCCCXVIIIº rex Wentzeslaus licet senex et negligens, tamen immatura morte ab hac luce subtrahitur. Nam Bohemorum heresi Wickleff infectorum rabies connivente regina mortem ipsius siciebat. Hinc et, dum in agone constitui nunciaretur, primum in Carthusiensium monasterium ultra pontem irruunt et omnia vastant et diripiunt ,fratres binos et binos per pontem ad pretorium deducunt et ipsorum ecclesiam cum omnibus officinis ad solum usque prosternunt. Quod audiens rex ita, ut fertur, ira succensus est, ut cicius spiritum exalaret. Cui Sigismundus rex Ungarie frater successit in regno, quod tamen usque ad annum vicesimum pluribus occurrentibus obstaculis ingredi non potuit, precipue quia premisse tres secte ymoverius tres 〈hereses creverant〉 in septem –ut quidam armiductor eorum non est veritus confiteri, dum primum apud Egram Basiliensis concilii legati cum eisdem tractatus adorsi fuissent super modo audienciam dandi, si se ibidem dignarentur conferre, multis suspiriis inquiens: 'Propter pium deum, adiuvate nos, quia septem hereses pullulant in regno!' –que et concordi voto sibi obsistebant papam cum eodem Sigismundo nomine vocitantes Antichristum.