Latin
4.1317 to 4.1326
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1317-1326
Not analysed yet
Decanum tamen eorum et plebanum cum uno socio iam fuga lapsos de Weinsperg insecutus reduxit et aptato grandi rogo vivi in ipsum sunt deiecti, de quorum morte usque hodie tamquam de uno ex quatuor Bohemorum ewangelistis hawd modicas in dominum Albertum pretendunt querelas . Ibi quoque omnibus direptis defensores castri igne sunt absumpti. Deinde ad novum castrum regis applicuit feria III. ante Margarethe. Regem sibi obvium habuit et secum ad exercitum prope castrum sancti Wentzeslai tentoria fixit. Hii vero, qui in civitate degebant, quietis impacientes versus exercitum se pugnaturos 〈desiderabant〉; qui mox per Theutonicos et Ungaros usque ad pontem procedentes ipsos terga vertere coegerunt, postea vero tam per pontem quam per naves Moltaviam transeuntes contra se provocabant exercitum, ex quo mox surgentes viri fortes sic Pragenses artaverunt, ut naves eorum, quibus transfretaverant, ex fuga nimis onerate fundum peterent in aquarum medio. Interea rex mittit plures ad expugnandum bastitam, quam Pragenses extra hospitale apud patibulum pro civitatis defensione erexerant, omissis tamen scalis et aliis bellicis ad congrediendum necessariis in quodam promonticulo. Quem dum hii, qui ex parte regis erant, eo presente conscendissent et ultra, quid facerent, non haberent, quidam precipicium sibi delegerunt, alii vero clipeis ab ictibus saxorum et iaculorum tutantes residere coacti sunt infancium ad instar. Sonante autem campana in civitate catervatim egrediuntur senes cum iunioribus et Australes cum Misnensibus iam aggressu et armis fatigatos hostiliter invadentes cum certis aliis flammis mediis crudeli morte trucidarunt, inter quos et Petrus Hechtl diem pro fide ecclesie clausit extremum. Quod dum Sigismundus rex cerneret, ad castra revertitur subridens, ut fertur, casum forcium in hereticos. Die vero altera, dum per bambardas gravia civitati inferrentur dispendia essentque nonnulli milites aut vinci aut vincere parati sese ad parcialem conflictum irritantes, hoc idem rex censuit prohibere .