Latin
4.1327 to 4.1337
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1327-1337
Not analysed yet
In conspectu principum non erubuit in similia verba, ut asseritur, prosilire: 'Quid', inquit, 'nitimini in Pragenses debachari cives aut civitatem vertere in acervum lapidum et neci tradere vulgus stolidum sine necessitate? Quis enim ipsorum dominus? Cuius et civitas et quis eam preter me iure patrimonii vendicat? In quem et ipsius redundat desolacio? Numquid ego unigenitus patris mei regis et imperatoris superstes existo? Ecce regalia Bohemie presto sunt! Ecce archiepiscopus, ecce barones Bohemie inpresenciarum cernitis mox obedientes cum corona se deferentes! Ecce per plurium milium spacium terra absumpta est, desunt exercitui victualia; quare non restat, nisi ut corona insigniar –quo facto et Pragenses cum ceteris nostre se subdent dicioni!' Quibus expletis et dux Albertus in pace remeavit ad propria, postquam fere duobus mensibus frustra nisus est, rege ad montes Kutnis declinante. Quem insequentes Bohemi cum paucis fortassis duobus, ut fertur, milibus. . . . . . . . . . Ipse se paulatim a Bohemia censuit elongare, quod et Bohemie et finitimis patriis et regnis pariter et sibi haud parva prestitit incommoda, nam ipsum alterum Antichristum palam predicarunt ,Karelstain regale castrum miris modis oppugnarunt et se immaniter ad omnium vicinorum oras diffuderunt et tam extra quam in regno tumultuantes crudeliter fideles Christo et regno una cum civitatibus diruerunt, prelatos regni exilio relegarunt ,sacrata loca temerarunt et alia mala, que dies presens velare non potest, indicibilia commiserunt, quibus hec obsidio pariter et coronacio fomentum prestiterunt. Hac eciam occasione ,dum rex lamentacionibus incumberet, quod non esset, qui vices suas doleret, collectis copiis multi et ex precipuis Bohemie baronibus concitati montem Wissegradensem decreverunt expugnare, in quorum aggressu populus Pragensis ad arma concurrit et ex eis circa viginti misera morte stravit anno, quo supra, quo casu et flos Bohemie cecidit nobilitatis.