Latin
4.1346 to 4.1352
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1346-1352
Not analysed yet
Que et thoro sibi iungitur et mane ante aram beatissimi Stephani una cum suo sponso benedicitur. Cui et previe sub titulo pignoraticio quinque in Moravia civitates Brunna, Znoyma, Iglavia, Budwitz et Poherlitz assignantur et in vim dotis a rege prenominato, pro quibus tamen dominus Albertus eidem tradiderat non minus 〈quam〉 centum milia florenorum. Extunc virus Bohemorum, quod usque latuit, prodiit in lucem. Nam pro colore, quod contra sibi infestos Austrie fines invaderent ut fuit Leopoldus Chreiger et alii, Dobersperg et alia notabilia loca predati sunt, tandem et de Puechaim in suis villagiis in metis gravaverunt et, dum se vidissent murum irrupisse metarum, et nobilem dominum Iohannem comitem de Hardegkh illustrem et sacri imperii burgravium in Retza civitate obsidione cingunt et de subtus per specum subterraneum subintrantes noctu ipsum burgravium cum opido in dedicionem suscipiunt, secum Pragam captum deducunt, ubi et pre merore cicius diem claudit extremum. Anno Domini MCCCCXXIIIIº opido flammis absumpto, quorum et furia crevit in dies, nam anno eodem de Platz, de Voglhaws cum multis Zwetlam obsederunt, contra quos de patria congregati fugam inire coacti sunt duce exercitus Leopoldo de Chreyer, sed, cum incaute persecuntur fugientes sine ordine, fractis aciebus ipsis uno impetu reversis occisis multis aliis in Champ aqua suffocatis reliqui Zwetlam fuga lapsi sunt salvati. Deinde, cum neque trewgas pacis oblatas sibi dux Albertus umquam assumeret, durius predis Austriam exponere maluit quam cum perfidis amicicias iungere. Defensat igitur manu forti quinque civitates in Moravia sibi traditas expensis tam gravibus, ut eas funditus precio comparasse debuisset, gubernavit hac via Austriam, adeo ut, dum crebro cum quadraginta milibus hostiliter ipsam subintrarent, nullum fortalicium valerent dolis et multis quesitis coloribus potenter abripere, sed nunc hos, nunc illos Australium absumpsit gladius sicque per septennium continua contra Bohemos ense vibrato stetit in palestra crebro eciam propria in persona, ut –dum 〈hostis〉 Eibetschitz expungnavit, dum Luntnburg obsidione cingit et novissime dum domini electores Satz in Bohemia obsedissent et sine fructu abiissent, dum quoque Misam opidum Bohemie predicata cruce in perfidos per cardinalem de Anglia iteratis vicibus principes electores cum ceteris obsedissent capitaneo exercitus burgravio Nurnbergensi, ipsi quoque fugam iniissent nemine persequente –gloriosus Albertus in Moravia contra perfidos eosdem per unius mensis spacium solus in campo cum suo exercitu ut Christi miles stet in acie, ubi et XIIII barones, qui sibi in castro curruum apud piscinam quandam hawd distanter a Brunna ad bellum occurrerant, sic ictibus bambardarum oppressit, ut noctis silencio fuga lapsi nec unus remaneret cum reliquo, sicque adversariorum villagia ferro et igne delevit per girum et ad propria salvus remeavit.