Latin
4.1338 to 4.1345
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1338-1345
Not analysed yet
Post cuius reditum wlgaris fama percrebruit iudeos in Anaso grande sacrilegium in dignissimum eukaristie sacramentum admisisse. Israel enim predives in Anaso ferebatur ab uxore editui ibidem sibi obnoxia ab ecclesia sancti Laurencii parrochiali a communi hominum frequentacione separata post paschalia eiusdem anni festa multas sacramenti particulas comparasse et eas ad illudendum suis paribus destinasse, que sacrilegia et mulier prefata questionata confessa est. Israhel tamen cum uxore et alii huiusmodi flagicii conscii et suspecti id constanter negare studuerunt, certum tamen, licet furtum esse commissum sacerdotibus foret de sacramento hinc uno die eademque hora in universis Austrie locis iudei ducis Alberti adiciuntur captivitati, confiscantur eorum bona et relegatis popularibus reservantur magis honorati eorundem, quorum, dum hiems asperior ingruisset, quidam mutuis ex eis cecidere vulneribus, alii vero manus sibi inicere non dubitaverunt. De quorum numero uxor prefati Israhelis apud furum preconem se proprio peplo suffocavit et alter de Tulna cultro sibi vitam ademit –desperati siquidem, ne fidei iugo submitterentur in sue perfidie dedecus et parentum aut christianorum ludibrium fierent, laqueis lorisque noctu mortem constituere sibi ut in Medling et in Bertolsdorff mulieres, alii pertinaci furore succensi et coniugibus et propinquis velatis faciebus sevum per facinus arteriis amputatis vitam miserius ademerunt, quorum corpora asinorum tradita sunt sepulture. Ceteri autem sacro baptismate iniciati in fide perstiterunt, alii vero diversis sub coloribus ad vomitum reversi prosilierunt. Qui vero sibi azilum salutis suam perfidiam delegerunt, XII. Marcii anno Domini MCCCCXXIº ipsa die Gregorii in Erdpurg in prato penes Danubium simul igne sunt absumpti, et ne aliquis iudeorum inantea Austriam inhabitare presumeret, sunt perpetuo banno suppositi. Anno vero Domini MCCCCXXIIº in octavis octavarum pasche, quibus et festum Predicatorum Wienne peragitur, serenissima domina Elisabeth regis Romanorum et Ungarie domini Sigismundi unigenita ad consumandum matrimonium domino duci Alberto Wiennam traducitur multa cum gloria tocius cleri et populi ac suppositorum universitatis numerosa sibi obviante multitudine.