Latin
4.1428 to 4.1435
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1428-1435
Not analysed yet
Quem et ascivit socium filia domini Burkardi Wartenvelser uxor Wolfbawr per ducem Albertum tunc vinculati ipsum Pangracium 〈cum〉 suis ad Anger castrum sibi hereditarie pertinens inducendo sub pactis certis fortassis, ut sua tyrannide maritum possit e vinculis eripere, sed iste omnium pactorum immemor cepit in Austriam debachari et suo iuri castrum vendicare. Ob quod commota patria obsidione cingitur et viriliter impugnatur. Videntes igitur defensores eiusdem se non posse subsistere oblatis placitis salvi abierunt et castrum solo equatum est. Post hec fratres germani Ydunspewger tyrannidem assumunt in patria primum 〈in〉 vasallos monasterii Sancte crucis, deinde generaliter debachantur in omnes Pangracii prelibati auxilio, quibus castrum similiter diruitur per patriam et solo coequatur. Deinde Thobias Rorer nititur novitates in patria moliri fretus Iohannis de Vetaw, quem dux Albertus plurimum erexerat, presidio a castro Ottenstain predas agens, quem similiter patria expugnavit et in dedicionem suscepit. Exhinc idem de Vetaw castrum Grueb noctu surripuit et ab eo gravia dampna patrie intulit, que et forti manu direpto per bambardas funditus castro ipsum in fugam convertit . Neque tamen hac via a suis alumnis natale solum defedantibus et hostilitatem sibi sponte congerentibus pacata est patria, nam et mox irrumpunt latrunculi duo Iacobus Kyenberger fidens in castro Turenberg noviter per eum comparato et latronum refugio ab antiquo et alter Rewtter no mine, qui similiter ponebat fiduciam in Molt suo fortalicio. Hii pariter suum natale solum abs causa sola persuasi avaricia turbare, predari, eciam in sacratis deo locis et personis suam non verentur tyrannidem exercere, sed primum post plures insolencias civitates ultra Chremsam duce Eytzinger compescuit ,ipsum quoque cum castro in dedicionem suscepit et eo abeunte castrum funditus diruit et ad flumen Champ usque deiecit, secundum vero quantocius sine herede divinum iudicium de medio sustulit, nam tactus epidimia ad innocentum pauperum ab eo oppressorum gemitus improvisa morte sine, ut fertur, condigna penitencia miserum coactus est exalare spiritum.