Latin
4.1436 to 4.1441
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1436-1441
Not analysed yet
Sed haud longo temporis intervallo adest alter Arrenberger Leonardus nomine, qui, postquam sui patrimonii substanciam prodige consumpsit, accitis sibi furibus etsi clanculo nunc ibi, nunc alibi, ubi deprehendi et in eum probacio haberi non potuit, per se et suos manus ad vetita mittere non erubuit, ob quod et communi suspicione notatus hostes patrie accersire et cum eisdem predas in vicinos agere disposuit. Sed, dum patriam sui natalis soll desperatus invadit, in eum bellum orditum est; Wilhelmo quoque Ebser capitaneo agente castrum Niderweidn vallatur exercitu et fortissime expungnatur . Quod cernens Leonhardus prefatus clam ad Pangracium abiit et predonibus suis et uxori Gerdrudi de Ror, progenie crudeli et sibi in moribus non dissimili, castrum commisit, cum quibus per tractatus anno Domini MCCCCXXXXVIIIº cessit. Quod et Sigismundi de Eberstorff tunc magistri hubarum custodie commendatur, sed postea paucis evolutis ebdomadis frater sepefati Pangracii in nocte plurimum tempestuosa clam et vi sibi subripuit asserens sibi empcionis illud titulo pertinere . Ubi collectis Bohemis, Polonis, Ungaris, Theutonicis profugis furibus de omni regione infamibus in numero non pauco inaudita crudelitate patriam usque ad Chremsam et Zwetlam exactionibus vulgariter holdis pregravavit, adeo ut ville omnes per singulas angarias ad omne ipsorum votum aurum, balistas, cuspides, tela, bambardas cum pulveribus, pannos Damascenos et lineos, camisias, femoralia, coquine utensilia ,farinam et vina sibi cogerentur afferre, alioquin pro neglectu flammis abs omni misericordia inhumaniter easdem deputatas incinerarunt sicque nobilis et uberrima porcio Austrie Marchveld prorsus patuit desolacioni. Artabant denique miseros villanos ad instaurandum bastitas Neyren alias in parte demolitas, erexerunt quoque bastitam magnam ultra Tyam fluvium, a qua indicibiles crudelitates perpetraverunt, nec in hoc contenti, sed et in Danubii littore ex opposito Vischamund similiter erexerunt 〈bastitam〉, a qua per Danubium transfretantes similiter villagia ad gravissimas holdas coegerunt.