Latin
4.184 to 4.190
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.184-190
Not analysed yet
Quibus eiectis dapifero de Emerberg in die sanctorum omnium pro custodia 〈castrum〉 commendavit et in necessariis pro eodem providit et sic algoris hiemalis inclemencia necessitatus eciam ad propria remeare cum exercitu statuit plurimos in suspicione habens, quod auro Ybani corrupti suis consiliis hunc suum reditum maturassent preter suam intencionem. Postquam igitur, ut premissum est, dux Albertus ab expedicione reversus est, senciens erarium suum plurimum deminutum cupiens instaurare profusa declinavit versus Styriam ,ubi post celebrem suscepcionem provinciales suppliciter exorabant, quatenus ipsos in suis antiquis iuribus et privilegiis ab Ottakaro margravio sibi traditis conservare dignaretur, que et ipsis imperator Fridericus confirmaverat et rex Rudolfus ipsius pater melius quam ipse manutenendo conservavit, affirmantes, quod hanc instanciam facere postergaverint usque modo, dum magnis negociis ipsos opportuisset intendere, ne forte id ipsis ad sinistram intencionem ab aliquo fuisset interpretatum ,allegantes eorum fidelia sibi impensa servicia et, si secus fieret, se inantea huiusmodi subicere non velle. Congregato super hoc consilio Ulricus de Walsee consuluit, ut compatriotarum vocibus benevolus preberetur assensus, eo quod hunc sua voluntaria servicia expeterent. Admontensis vero abbas Hainricus impertinencia admiscuit asserens Styrienses intendere, ut ipsis defunctis tam filie quam filii in paterna hereditate succederent et quod secus infeudata ducerentur in irritum quodque quinquennio nulla nova cuderetur moneta, que gravia principi forent allatura discrimina. Marscalcus eciam de Lamberg adiecit, quia hoc tempore, quo Ungarorum et Bohemorum subdebantur dicioni, suorum iurium confortacionem non procuraverint et quod hiis minis cedendum non foret. Altera die Styrienses per episcopum Leopoldum Secoviensem graciosum requirebant responsum, dux vero Albertus nisus est subterfugere, quia pociores sui consiliarii iam absentes in Austria moram facerent, in quorum absencia respondere nequiret. Cui dum prefatus episcopus 〈responderet〉, quod dignum esset, ut in negociis patrie compatriotarum audirentur iudicia, qui melius diiudicare possent et in hiis et aliis oportuna deducere consilia, ad que princeps: ,Si hec placuissent, iam execucioni demandata fuissent.' Hinc episcopus ait: ,Ecce omnes compatriote volunt suis promissionibus et iuramentis vobis factis inantea non obligari; sic enim tenor privilegiorum planius in se continet.' Respondit dux: ,Neque augere cupio neque minuere, sed sicut Otthakarus has terras tenuit et pater meus invenit, ita et easdem gubernabo.' Ad que ait de Stubenberg : ,Si Ottakarus tot malis has terras non afflixisset, et hodie viveret et regnaret', sicque quisque sine votivo fine ad propria remeavit.