Latin
4.191 to 4.200
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.191-200
Not analysed yet
Interea Rudolfus Salisburgensis in concilio provinciali statuit, quod nullus in sacris constitutus ordinibus debeat seculari aut possit se de alicuius secularis principis officio intromittere sub pena excommunicacionis. Hoc autem statutum plurimum exoritur propter Leopoldum Secoviensem et Hainricum abbatem Admontensem, qui fuit Styrie capitaneus et landscriba. Quod audiens dux Albertus indignatus est, quia Rudolfus prius suus fuit cancellarius, et omnia ecclesie Salisburgensis in Austria pariter et Styria sibi vendicavit et in suum dominium coegit, propter que et Salisburgensis plurima damna hominibus ducis et e regione dux in Frisaco et Vansdorff intulit, de quibus infra patebit. Archiepiscopus namque Rudolfus obsidione cinxit Ennspurg et ad solum usque deiecit ; similiter castrum Stetnegkh exussit, denique turrim in Stainach et muro fossatum terre coequavit, Vallem eciam Anasi predis et incendiis vastavit. Quod dux audiens iratus veniens ad Styriam et retrocedente Salisburgensis Frisacum in dedicionem suscepit et in quatuor eius angulis supposito igne succendit atque destruxit, Vansdorff quoque suffosso muro deiecit. Hec fuere multorum malorum subsequencium seminaria, de quibus postea in speciali pertractabo capitulo. Stirienses itaque, qui alias a principe sine votivo responso abierant, instituebant quandam dietam in Gretz. Quibus congregatis unanimiter concluserunt, quod, si Conradus Salisburgensis ,qui de recenti a Romana curia reversus erat, a qua et confirmacionem obtinuerat, et iter ad ducem Albertum versus Wyennam iam arripuerat, decerneret cum eis confederari et nullam sine eis cum prefato duce concordiam acceptare, nisi omnia sibi redderet, que ecclesie Salisburgensi nisus est abstulisse ,quod similiter in hoc sibi fideliter ferrent presidium. Huius nuncius eligitur Leopoldus Secoviensis, qui veniens Iudenburgam post triduum diem clausit extremum anno Domini MCCLXXXXIº. Post cuius exequias Salisburgensis venit in Leybnitz et ibi per nuncios Styrienses comitem Ulricum de Phanneberg, Fridericum de Stubenberg, Hertnidum de Wildon aliorum suffultos mandato firmatis pactis, quod ipsi episcopo non deficerent nec aliquam concordiam inirent cum duce Austrie, donec sibi omnes iniurie et damna resarcirentur ab eodem.