Latin
4.2.1452.1008 to 4.2.1452.1013
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.1008-1013
Not analysed yet
Est eius denique in cacumine Colosei forma per lapides terre confixos et infixos descripta, quam sepe puericie mee tempore cupiens rimari et usque ad aggressum disquirere voti compos esse non valui, tandem sicut errabundus nesciens ingressum aut exitum cepta dimisi sine conclusione et ultra designatas ibi turres per circulum in pavimento lapides eosdem et muros transgrediens infectum dimisi negocium. Arbitror hunc montem estate prope mediam regionem aeris transcendere, quod aliquando ex subtilitate aeris deprehendi in quibusdam adulescentulis tenere complexionis, qui sani et bene dispositi in valle ascendentes tamen montem per omnia inflabantur in facie. Hoc monte fumante sine fallo instant tempestates aut pluvie; adeo enim in altum protenditur, ut venientibus a longe videatur nubibus celi contiguus. Qua occasione dum prescisis silvis undique per girum Stockheraw, in qua post diluvium legimus primo incoluisse Abraham gentilem uti Austrie incolam, cui mons iste propinquius adiacet, adauctis hominibus et plantatis opidis ob nivium et aeris yemalis inclemenciam ad ecclesiam et montis verticem nequirent ascendere, novam in valle construi ecclesiam sancti Laurencii ,de qua prelibatum, oportunum extitit et necessarium. Que et inter XII ecclesias parrochiales, que hodie Zwelfferin vocantur, de iure patronatus principis Austrie extitit atque in eisdem omnes decimas vinorum et bladorum suscepit, quousque pius marchio Leopoldus fundator Newnburgensis easdem informatus eisdem restituit sue fundacioni inibi Newnburge suas decimas reservans, prout lacius in presulum Laureacensium kathalogo descripsi, ubi et has XII ecclesias ex nomine designavi. Neque pius horum lector michi hec ad arroganciam, queso, ascribere velit, quia condicionis mee non oblitus decrevi hec et alia sub meo nomine conscribere, ne contingat plurima aliorum pro cautela in oblivionem devenire, prout huius patrie mira ab antiquo quassacio tam a Gothis quam a vicinis tyrannis scriptura deficiente forcium et fidelium gesta venire fecit posteris in oblivionem.