Latin
4.2.1452.1001 to 4.2.1452.1007
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.1001-1007
Not analysed yet
Unde et ibi antiquas prosapias spectabiles eciam in adolescencia mea morari conspexi Frulinger, Ebmdorffer, Pamerstaller, Knappen, quos michi sagwine iunctos agnovi, nunc vero sub suprascripta patrie tempestate pedetentim omnes per mortem sublati 〈sunt et〉 forenses pauperes eandem dicuntur incolere terram. In hac quidem capella, ut maternus michi avus centenarius retulit, dignum relacione contigit prodigium et sanctitatis loci et eius inspectoris sancti angeli signum demonstrativum. Dum noctu edituo absente vel sopore presso quidam sacrilegi per tectum, quod tabulis ligneis et tegulis antiquitus fabricatum extitit, subintrassent et fidelium oblaciones rupto gazophilacio abstulissent spe seducti inani eciam duo altaria inibi consecrata per sigillorum rupturam et reliquiarum inibi conditarum temerariam excepcionem 〈spoliaverunt〉 arbitrantes se fortassis thesauros in eis olim conditos invenire, sed nescitur, quo spiritu, easdem reliquias diu perditas inter tectum et eius basim reposuere, et quo tempore; ubi tandem diligencius quesite et reperte sunt. Quo sacrilegio in palam deducto clerus ecclesie sancti Laurencii in valle Hollabrunn, in qua et ipsa die sui festi natus et sacramentis iniciatus extiti dei misericordia, adunata sibi multitudine populi conscendit in montem sacratissimas sanctorum reliquias delaturus ad prefatam ecclesiam, ut reverencius et tucius servarentur, quoad rursus altaria commode possint consecrari. Quibus patratis, dum receptis prefatis reliquiis sacerdotes cum laudibus divinis ecclesie fores exissent cum populo et ad crepidinem montis ad descensum pedes fixissent, ecce tenebre perpalpabiles mox assistunt, ut nemo ante se, quo pergeret, aspiceret. Unde terrore concussi trementes ad ecclesiam regressi medietatem reliquiarum in altaribus relinquentes cum alia earum porcione processerunt ut supra, sed ut prius procedere non valentibus tenebris obsistentibus regressi medietatem prisce medietatis relinquentes tercio via, qua venerant, cum quarta parte reliquiarum cum gaudio et stupore omnium sunt reversi. Fertur ab incolis in prefati montis arce quondam situatum fuisse castrum gentilium firmissimum, prout vestigia fossatorum dant testimonium, longa tandem fidelium obsidione deletum ,unde et in castrorum et papilionum loco tempore meo et in medio invente sunt in olla fictili fibule auree, ut ferebatur et denarii antiquissimorum principum caractere signati in argumentum predictorum.