Latin
4.2.1452.109 to 4.2.1452.116
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.109-116
Not analysed yet
Huius autem factionis pretense hec signa precessere. Nam rex per quendam episcopum predicti Ladislai de Hunayd secretissimum advisamentum susceperat, quod nil esculenti aut poculenti sibi ab eodem transmissi gustare dignaretur neque piscatum in Danubio quovis fuco quesito se conferret, si vite sue cuperet evitare pericula. Referre eciam habuit regie celsitudini idem proditor se habere quandam aviculam, que crebrius sibi futura presagire solita est, ex proximo nunciasse, quod, si se caute gesserit, de proximo in regem veniet sublimandus. Ad que, prout veridicorum relacione didici, rexdissimulanter aiebat: ,Forte regnum Bosne te manet, pro cuius adepcione nos habebis cooperatorem possetenus efficacem.' Altera die eciam, dum idem mestus intrasset pallacium, discussus a rege, cur vultus eius conciderit plus solito, ait: ,Habeo astrologum, cuius scripta suscepi, quatenus caute me geram, alias infra quindenam mors michi incumbet pre foribus; quam si hac vice evasero, sustollar in regem.' Facit et fidem premissis, quia et crebro machinatus est regem in campum deducere, prout et die sue captivitatis sub colore ludi equorum currencium obtinuit. Ad quem sui de Veteri Buda armati dum non parvo numero venire festinabant iussa sibi completuri aut detinere aut occidere, super quo advisatus rex mox concito gressu calcaribus equum pungens venit Bude in castrum sequentibus cunctis, cum quibus insidiator iste pariter et Mathias germanus eiusdem, qui et assistente Ladislao de Gara palatino et Isgra ac aliis fidelibus mox cum multis capti sunt carceribusque deputati. Hinc et idem Ladislaus Xº Marcii capitalem anno etc. LVTIº turpiter subire coactus est sentenciam neque graciam invenit, quam deludere concupivit. Interea dum idem rex castra et civitates, que dominus imperator in Austria usque detinuerat, repetitis vicibus postulasset sibi ut patrimonialia reddi et pro conservanda amicicia multa florenorum milia solvenda obtulisset nullumque gratum responsum reportare meruisset, instaurato exercitu primitus Prugkam super Lytham, post Pösenpewgn et Strudl, Rabmstain ,Weytenegkh, Klingenberg, deinde Styram castrum in dedicionem accepit in diebus perpaucis.