Latin
4.2.1452.117 to 4.2.1452.124
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.117-124
Not analysed yet
Postea eciam castrum Gutenstain non sine multorum casu et magnis impensis sibi subegit instigantibus quibusdam, ut ferebatur, parve condicionis hominibus, qui receperunt, ut vereor, mercedem suam. Sed quid moror usque adhuc serenissimi regis Ladislai, vitam et regimen discutere, cum hec omnia una infausta dies concluserit Ipso permittente, qui potestatem habet spiritum principum aufferre? Sed non videtur absonum in horis periculorum primordiis qualitates presentis anni MCCCCLVII. describere ,ut eius inequalitate non videatur mirabile plurima eciam inconveniencia accidisse. Hiems siquidem sicca et certis diebus acuto algore plena, qui eciam per totam patriam nuces et plurimas arbores extinxit et vineta omnia tam in montanis quam in planicie suo fervore usque ad solum suffocavit, ver denique humidus et frigidus extitit, adeo ut ipsa die parasceves primum et post in octavis pasche quicquid in plantis et vineis apparuit, gelidus algor absumeret. Estatis principium fere dietim nymbis et pluviis habundabat, finis tamen per menses insolita siccitate apparebat una cum autumno, unde vineta ut plurimum vix ad tantum se extendebant in fructibus, ut census fundi et iura moncium possint exsolvi. Interea die Iunii VIII. de mane in crepusculo post solis ortum incepit apparere secundus ab anno priori cometes in Vº gradu Geminorum cum latitudine septemtrionali ab eccliptica V fere graduum iuxta stellam, que est in radice unius cornus Thauri quasi in medio inter Plyades et cornua Thauri. Cuius figura admodum parve quantitatis extitit cum cauda longissima a principio, que in longitudine XV fere gradus circuli maioris in spera occupabat et protendebatur versus meridiem directe versus stellam vocatam Bellatricem, que est in humero sinistro Orionis, et erat figura caude, ut est lancea longitudine in directum producta. Color eius lividus erat et satis obscurus in modum plumbi, movebatur autem secundum successionem signorum in III mensibus fere a loco dicto usque ad finem Cancri et in medietate sui motus latitudinem mutaverat ab ecliptica, ita ut in fine motus eius tantum esset meridionalis quantum in inicio septemtrionalis.