Latin
4.2.1452.138 to 4.2.1452.145
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.138-145
Not analysed yet
Non tamen per hoc inficior naturales influxus astrorum, qui et ex effectibus deprehenduntur. De hoc tamen sidere Saturno scribunt astronomi ,quod a parte sinistra girant omnes planete excepto hoc sidere, quod semper in parte dextra preceps graditur, unde immensa celeritate in occasum attolleretur, nisi conversione assidua ipse obvius aliis sideribus impediretur, quare sic impeditus gelide nature efficitur. Cuius tamen aliam causam ponit Augustinus Super Genesim ad litteram: ,Saturnus', inquit,,stella valde frigida est, que tanto deberet esse ardencior, quanto celo rapitur alciori. Exteriora quippe sidera in spera celerius rapiuntur ,ergo ea frigida facit aquarum, que super celos sunt, vicinitas'. Sed transeo hec, quia de sermone comete plura anno priori descripsi probabiliter. Cometarum periculosa mundo pronostica et venerabilis Beda cognovit et alii eciam naturales philosophi experiencia docti et amplius astrologi scrutati sunt, in quibus mundus in suis subsequentibus plagis edoctus dubitare non potuit, quin et temporum caristie, mortalitates animancium, lites et differencie hominum, obitus magnatorum et principum et dominorum terrarum, regnorum alternaciones sequi vise sunt pariter et mutaciones, que in nostro ferreo evo clarius in effectibus deprehendimus quam in libris exarata reperimus. Cum autem nativi ego tantillus soli cronicas ymoverius miserias ad futurorum memoriam describere susceperim, iustum arbitratus sum, ut relinquerem exteris, que sua sunt, et incolis depingerem, ut fugiant a facie arcus sibi undique extenti et in unitatis amenitate ,quam multorum usque turbavit ambicio, privatum commodum et latens odium, se –prout malicia temporum efflagitat –efficaciter constituant. Interea dum Altissimus mundo ostendere voluit, quod melius est confidere in Domino pariter et sperare quam in principibus, serenissimum dominum regem et principem, qui toti humano generi videbatur quodammodo ex suis natalibus predignum et dei ecclesie et fidei singulare solacium, ipsum in adolescencia sua, dum XVIII. etatis sue ageret annum, ut apud se militaret, hoc nequam seculo exim ire voluit in Pragensi civitate, dum terrenis celebrandis nupciis intenderet cum serenissima Magdalena Francorum regis filia sibi desponsata essetque tam solennis ab eo super hoc missa ambasiata actu Parisius, qualis neque umquam visa est in Francia ,prout vulgata Francorum sonuit fama.