Latin
4.2.1452.146 to 4.2.1452.154
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.146-154
Not analysed yet
Celebratis quoque omnibus, que christianum decent matrimonium, in maximo omnium tripudio tristia nova extrema gaudiorum occupant, dum celer a Wyenna missus nuncius prefati regis excessum nunciabat anno Domini MCCCCLVIIº, quomodo XXIII. Novembris ipsa die Clementis pape inter IIII. et V. horas migrasset a seculo XXXI. hora, postquam sui corporis sensit discrasiam . Que si peste igwinaria accidit, dolor capitis et membrorum ostendere itidem debuit, si vero morbus in Nandoralba contractus huius, ut quidam pretendunt, nostri pii regis membra vitalia depavisset, in eo apparere debuere syntomata et dilacio vite per menses, prout in omnibus cruce signatis supervenientibus experiencia rerum magistra edocuit frequenter hoc in loco. Unde, quia temere suspicari non debeo, residuum divino iudicio recommitto. Audivi tamen a fide digno quodam docto et collaterali, quod precedenti nocte diem sui obitus Prage cometa novus apparuit coloris sanguinei, quem et ipse rex contuitus est, quin et inantea invisus extitit, licet coma eius sine cauda protensior flammeum colorem pretenderit. Qui et sui ab hoc nequam abscessum seculo portendit presagium et, quid suis regnis affuturum sit, sapientibus apperuit intellectum. Asserunt eciam, qui usque ad ultimum spiramen sibi adheserunt ,quomodo tam prudenter et seriose, tam constanter et animose tamque pacienter se gesserit verbo et actibus devoteque viaticum –sed clamdestine –postularerit, suum quoque testamentum ad pios usus ecclesie sancti Viti in monte et suis servitoribus ordinavit et Georgio de Bodewra suscepta ab eo fide ad exequendum commiserit, cuius tamen effectus, ut fertur, decidit in putheum. Tandem senciens se moriturum suam voluntatem divine recommendavit voluntati et suscepto lumine in manus Dominicam exorsus oracionem in ultima eius ,Sed libera nos a malo' emisit spiritum. Non humatur usque in diem tercium, sed non exenteratur more regum et suorum progenitorum Bohemis repugnantibus, nisi causam assignent, cur, precipue, quia viderunt eius versus finem oculos et nasum et linguam penitus denigratos et in spina dorsi per extensum ac sinistro latere maculam nigram similiter apparere.