Latin
4.2.1452.15 to 4.2.1452.18
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.15-18
Not analysed yet
Quo et anno in prefatorum principum presencia et festis nativitatis Salvatoris aliud spectaculo dignum emersit ostentum ,nam idem rex Ladislaus Wienne disposita in platza, que Curia vocitatur, kathedra quendam satrapam Iohannem de Hynnaid alias gubernatorem Ungarie creavit comitem, ei quoque ,nescio, quo instigante, titulum in una septem sedium Septemcastrensium –Bistricia, vulgariter Nësen –appropriavit inconsultis harum parcium, ut dicitur, principalibus viris tunc absentibus, qui post eorum adventum gemitus intulerunt sideribus, et quia lamentabantur se a ceteris contribulibus Theutonicis et regno hoc modo abstractos et in dicionem transisse barbarorum, ex quibus et se ab obediencia prefati Iohannis in hac parte subduxerunt, quoad congregato regno in suis privilegiis et antiquis observanciis clarius audirentur; culpam vero huiusmodi novitatis nonnulli referebant in Ulricum comitem Cylie, qui filiam suam apud despotum morantem gubernatoris filio alias desponsare devoverat, ut apciori via hoc suo fine possit concludere. Et quia tam ex parte cesaree celsitudinis quidam, qui Austrigenarum vice pacis et unionis zelatores quadragesimali tempore alias ruptos tractatus reintegrare curarunt, ideo Udalricus Eytzinger assumptis episcopo Waradiensi et aliis regis Ladislai consulibus venerunt ad Novam civitatem, in qua presencialiter dominus imperator aderat. Qui usque post festa paschalia tractatibus incumbentes tandem per medium domini ducis Alberti Austrie etc. ,in certa capitula concordarunt ,que, ut fertur, non omnibus, qui pacem emulantur, approbari videntur precipue propter taxam prefato domino imperatori tam ab Ungaria quam ab Austria pro restitucione castrorum et opidorum utrimque prestandam. Sed quia rex Ladislaus in manibus Udalrici comitis Cilie tenebatur cunctaque patrie negocia per eundem gerebantur sumptuose plurimum et iuxta publica inconsulte, dumque tempus prefati regis, ut suum regale diadema regni Bohemie acciperet, astaret pre foribus et de regimine patrie in eius absencia consulcius foret providendum, ideo 〈anno〉 MCCCCLIIIº circa festum exaltacionis sancte crucis communi facta dieta in Neunburga forensi fere omnium assensu idem comes, postquam Wiennam venerat et regem secum, uti mussitabatur, voluisset abducere, amovetur a regimine directione Udalrici Eytzinger.