Latin
4.2.1452.8 to 4.2.1452.14
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.8-14
Not analysed yet
Sic et tunc tres villanorum casas in Ebersdorff funditus incineravit 〈et〉 absumpsit. Anno igitur, quo supra, MCCCCLIIº ad dietam beati Martini comparuerunt solenniter omnes prelati, barones, proceres et civitates, qui de quatuor statibus octo, hoc est trigintaduos, elegerunt ad tractandum de singulis, et serenissimi domini imperatoris ambasiatores, qui iam venerant, et Boemi ac Moravi Slesici, qui similiter pleno suffulti mandato comparuerunt, et post multos tractatus nomine corone Bohemie dominum prefatum Ladislaum in suum regem et Moravi in suum marchionem susceperunt et ei obedienciam et fidelitatis iuramenta nomine omnium eos mittencium prestiterunt. Quod et Ungari cum suo gubernatore a Posonio licet tardius venientes in festo natalis Salvatoris similiter facere non dubitarunt, ex quibus leticia indicibilis in populo, Te deum laudamus ymnus videlicet doctoralis altisonis vocibus depromitur a clero, sonant tocius ecclesie in Wienna tyntinabula, debita quoque ab universis vota omnium bonorum redduntur Largitori, qui sic sua munificencia iuxta diu desiderata suum populum dignatus est consolari mittendo sibi suis in angustiis speratum redemptorem. Interea venerunt Wiennam barones et prelati multa copia mancipiorum, cum quibus inclitus Ladislaus profectus est festis transactis nativitatis Salvatoris usque ad Posonium, in qua omnes prelati, barones et communitates singulariter singillatim fidelitatis iuramenta iuxta morem prestiterunt. Post que Wiennam usque regreditur carnisprivii tempore syntomata egritudinum puerilium, quas morpheolos vocant, secum afferens in vehiculo sedens. Voluissem presentibus plurimos tractatus pacis inter prefatum dominum imperatorem et Ungaros atque nostrates annectere, quibus se mediatores constituerunt Ludovicus dux Bavarie, dominus Wilhelmus dux Saxonie, Albertus marchio Brandeburgensis et marchio Badensis. Et cum pro reddendis castris alias in Ungaria obtentis et in Austria impignoratis multa pecunie summa postularetur parte ex altera, quam pro rata Ungari erogare detrectabant –et quia sui regis nomine in dedicionem fuere suscepta, quedam vero non iusto titulo venumdata et comparata aut minus decenter impignorata rege suo, ad quem iuxta leges regni devoluta pretendebant in annis infantilibus et custodia imperatoris tunc degente –quare ruptura tractatuum subsecuta omnes prefati principes ad propria sine fine reversi sunt anno Domini MCCCCLIIIº.