Latin
4.2.1452.229 to 4.2.1452.232
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.229-232
Not analysed yet
Avisatus denique per haut parve condicionis Boemos, quod, nisi ante auroram tunc instantis diei abscederet, ipse cum suis vel mortem vel captivitatem, ut verebatur, subiret, quorum probabilitatem expost eventus rerum ostendit, dum eiusdem Georgii exercitus Austriam armata manu intravit sine premonicione et causis debitis, quia hostilis nullatenus extitit et domino imperatori ad regendum concessit, apud Enntzesdorff in Langental consedit ibique castrum Weyrberg cuiusdam militis Rosenhart, quem sub fide ad tractatus evocaverant ,dum reingreditur, latenter secum subintrant et fraudulenter surripiunt aliudque castrum Stainenprunn aggrediuntur istius Missendorffer Wolfg(angi), sed non obtinent, nec villam Sebarnn tamen sue vendicant potestati. Deinde forti manu aggrediuntur Chrembsam et Stain arbitrantes se primo aggressu easdem in dedicionem suscipere per tres exercitus, quorum unus per quoddam fossatum nitebatur subintrare apud commune patibulum, sed non potuerunt, alius vero apud villam Weinzurl castra metatus est, tercius in monte; qui crebris incursibus et aggressibus attentatis precipue in Verthoff haud parva senserunt incommoda, adeo 〈ut〉 nunc hos, nunc alios viderent exicio dari et ipsi sua armamenta nusquam auderent in proximo civitatum sistere. Fertur, quod primo aggressu plura centena thoracibus munita tradita sunt internecioni, et quia, ut predicitur, sine diffidacione prefatus Jorsigkh hec ausus est tentare, videns eciam se parumper proficere secessit a loco postquam immaturo tempore, vineas circumcirca suis fructibus vacuas fecit et vindemiavit et agricolas in suis pecoribus et frumento funditus denudavit et sic circa Danubii ripariam tempore placitorum consedit. In qua et in augeis plura per suos dampna villanis in suis armentis et utensilibus inferre non postergavit, sed et plura villagia, licet trewge forent indicte, ignis cremio absumpsit Wienne propinquiora, ubi castro Pilchdorff in dedicionem suscepto Wolkhenstorff et Ulreichskirchen multa industria oppugnantes forti resistencia obviante nil profecerunt, sed nonnulli vita functi.