Latin
4.2.1452.233 to 4.2.1452.239
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.233-239
Not analysed yet
Que quidem pauperum tam calamitosa oppressio non solum mentis mee obruit aciem, sed et pene scribendi adimit facultatem, dum principes, quibus potissimum huius rei cura delegata dinoscitur, in tantis negligenciis dietim rotare videantur impulsi, ut neque clamor miserorum eos a somno excitet neque hostium pre foribus presencia sua patrimonia diripiencium eos in arma subcingat. Hostibus dico presentibus: ecclesiastica iura corrodunt, sallaria subtrahunt, deo oblata auferunt ,possessiones invadunt, alienas decimas colligunt et diripiunt et, quod flebilius, miserorum post segetes exurunt et sic fei atrocis livoris, quod in adversariorum personis nequeunt effundere, imbellibus non verentur rusticis propinare, ut videamus nostro infelici evo illud verificari propheticum Dum superbit impius, incenditur pauper. O, qui huiuscemodi sunt, videte, an desinit innocentes vapulare! Vastata est igitur hac tempestate patria tam inhumane tamque crudeliter ignis voragine segetes agricolarum una cum bladis depascente et omnia, quod modius tritici, qui prius IIII talentis solvebatur, VII et VIII venumdaretur et in pluribus villagiis neque bacca aut equus neque ovis aut porcellus et, quod miserius, nec anas aut pullus superfuit pauperibus, quin infra unius mensis spacium omnia direpcioni succumberent 〈et〉 crudelitati. Feste igitur tam exiciali utrimque flagrante in patria dissencientibus pro regimine Austrie principibus nullo se ad resistendum tot malis parante contigit ad tractatus devenire cum Bohemis ,qui specialiter vinearum uvas aduc eciam precoquas depasti sunt decoquentes ad ignem, ut sibi potum prepararent ,et triticum sponte in areis igne supposito conflagrarunt. Deventum est ergo, quatenus Udalricus Eytzinger liber domino imperatori redderetur, omnes eciam capti utrimque libertati donarentur, holde non levate non redderentur, et sic Boemi pacifice ad propria remearent. Sed, ut fertur, sicut Boemi cum spoliis novis et villarum incendiis ad propria redeunt, sic quidam nostrates, nominatim tamen Iohannes et Hainricus fratres de Liechtenstain, igne, ferro et predis Moraviam gravi plage subiciunt, quia eorum villagia et fortalicia quedam paucis restantibus ultra Danubium ignis voragine per Moravos sunt absumpta, adeo ut in Veldsperg et Mistlbach neque una domus salva remaneret residua.