Latin
4.2.1452.351 to 4.2.1452.356
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.351-356
Not analysed yet
De moneta vero respondit, quod coactus sit post bonam monetam suam de terra ad alia loca eductam et in peiorem conversam et reinductam in dampnum non modicum sui et patrie et propter exteros stipendiarios remittere, paratum tamen se obtulit iuxta suorum et incolarum consilia bonam monetam ordinare. De novis vero theloneis respondit se non sine maturo consilio id statuisse propter gravissima debita, que sunt a predecessoribus contracta, et propter hoc castra 〈et〉 dominia impignorata . Tamen paratum se obtulit, ut alia via possit nancisci auxilia ad solvendum, prout multa exsolvit, et has mutas revocare precipue, quia suo precio abire fecit Bohemum forti manu patriam affligentem et igne et ferro depopulantem. De communi pace in patria procuranda ad securitatem viarum regiarum respondit, quod invenit patriam plurimum a diversis turbatam vicinis et dolens de hoc ordinavit capitaneos XVI in quatuor partes patrie, qui sua auctoritate huiusmodi insolencias compescerent et pacem procurarent; dederit quoque assensum, ut patria adiuvaretur et bastitas varias erectas destruerent et novissime duas per Lobenko presumptas, apud quem eciam, ut quiesceret, sua providencia obtinuit temporibus pro futuris. Circa hoc querulabatur de insolenciis Fronawer cuiusdam militis incole, qui suum patrimonium sibi arrogare nisus est et vocatus ad iudicium legittime post latam in eum sentenciam voluit in sua pertinacia persistere, prout perstitit, et ad magna dampna et suam maiestatam ac alios sibi fideles usque perduxit, que, nisi incolarum suffragia habuisset, efficere nequivisset. De iudeis vero querebatur, quomodo intellexit, quosdam sue celsitudini imposuisse, quod ipse eos in domo quondam de Cylia foveat, eis quoque pecuniam mutuandam ad usuras tradat, in quo graviter sibi iniuriam illatam asserebat, adiciens quoque numquam sue voluntatis extitisse alicui iudeo locum stabilem et domicilium appropriare in locis, in quibus iudei prius non contraxerunt domicilia; cum iudei autem fuerint servi Romani imperatoris et in pluribus casibus cogantur suam imperialem curiam accedere, grave foret eandem iudeis claudere.