Latin
4.2.1452.357 to 4.2.1452.362
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.357-362
Not analysed yet
De feodis vero conferendis respondit, quod usque tam spiritualibus quam secularibus sua feuda graciose contulit et confirmavit quoque hoc idem pro futuro, ubi feuda sunt liquida, si vero dubia, faciet per iudicium absolvi celerius. Ordinavit quoque, quod in cancellaria nullus ultra solitum gravetur. De prescripcionibus et privilegiis principum Austrie respondit ,quod inquiratur et sue deferantur maiestati et hoc facto sicut civitati Wiennensi per auream bullam, ita et aliis disposita esset sua cesarea celsitudo confirmare, non infirmare, sed augere omnibus sua iura. Causabatur tamen in premissis, quod negocia patrie contra antiquas observancias et privilegia ad forenses principes deduxissent singula premissa in modum querele, precipue ad regem Bohemie, de quo allegabant, quod suffultus aurea bulla, uti precipuus electorum et primus tales subortas difficultates decidendi, criminandi et sopiendi facultatem suppeteret acsi forensis princeps imperatorem et ducem Austrie in suis contra vasallos suos querelis haberet discutere. Hec effectualiter in responsis data sunt, que per organum domini Udalrici Reckhrer prepositi Frisingensis sonuerunt testante presencium scriptore, qui et in secretis horum et audiencia publica accersitus interfuit, cuius et maiorum consilio prefati nuncii de Bohemia ad crastinum et alii deputandi ordinati sunt mediatores ad propinquius, ut ad execucionem pacis et unitatis altrinsecus et concordiam parcium deveniretur, quia, dum verbis agitur, verbum verbo retunditur, per quod et tempus teritur et humanus animus plurimum ulceratur, donec Altissimus utrimque corda carnea ut privato semoto commodo ad bonum rei publice promovendum omnium aspiret intencione, quatenus abiecta omni spe inanium et caducarum rerum nostre tam gloriose quondam patrie pax et gaudium redeat et in ea sine fine quiescat. Sit longe a finibus vacua in adversam partem spes victorie in premissis, quia fragilis est omnis spes, que non ex proprie virtutis fiducia, sed ex aliena pendet miseria, cum in terris nichil tam incertum et mutabile quam vel secunde res et adverse.