Latin
4.2.1452.415 to 4.2.1452.424
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.415-424
Not analysed yet
Ad huius enim tremendam populis potenciam, quam Christus pro sue ecclesie fide dilatanda erexisse dinoscitur, qui resistere sibi contumaciter tentaverit, dei ordinacioni resistere et obvius iudicatur. Hec est potencia, que domabiles animos perdomuit et ab India usque ad solis occasum ferocissimos reges et regna sue dicioni subiecit. Adest forte, quod adhuc restat tercium, de quo, ut scilicet privilegia ab antiquis principibus munificencius patrie data conserventur 〈et〉 confirmentur, tam in iudiciis quam in conferendis feodis audistis racionabile responsum non ab re suscipiendum, sed, si alcius mentem attollimus, numquid inferior potest sui superioris manus claudere? Sed et pocius e regione mayorum est inferiorum gesta et actitata limitare aut extante racione prorsus tollere, quod inferior ab eo descendens privilegiando decrevit fabricare. Sed etsi quocumque fuco hec racio evaditur, sera tamen plurimum videtur hec instancia post tot illata per actus contrarios vulnera, contra pretensa privilegia nedum in fabricacione numismatis, sed et in talliarum novarum institucione, augmento et diminucione in nonnullorum privilegiorum derogacione prout tempora dive memorie Alberti regis indicant et Wiennensis civitatis observancia clarius ostendit. Et ut salva pace omnium veritate facti edoctus dicam: Ubi erat vestrarum consuetudinum defensio, dum sub tutela degeret serenissimus infans rex Ladislaus infra pubertatis annos? Trahebatur ad Ytalie oras usque ad Romam cum gravi dispendio sue persone, periculo et tocius patrie. Ubi denique dormitabant privilegia, dum nova imponerentur thelonia ad vina de patria educenda in preiudicium vendencium? Ubi, queso, cubabant in meridie privilegia et patrie consuetudines, dum proceres se sisterent ad suos, ne dotes simul solverent pro duabus filiabus regis Alberti nuptui traditis, quas clerus coactus est solvere acsi clericorum fuissent spurie et non legittime eciam vestre et vestrorum domine! Ubi denique patrie observancie et consuetudines, quod pauci ex vobis annuerunt serenissimum adolescentem educi de hiis oris ad exteros eciam in fide sibi populos, quorum condiciones minime latuerunt, apud quos et –proch dolor! –cicius in fata concessit et patria semper modesta ista linea extitit orbata, unde et hec, que vertuntur ,questiones et alie dinoscuntur seviores suborte.