Latin
4.2.1452.425 to 4.2.1452.435
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.425-435
Not analysed yet
In calce ergo huius oracionis vos, viros inclitos, convenio hec prelibata advertere et in negociis currentibus modestius agere cum principe sua attenta celsitudine et status dignitate, patrie communis tranquillitatis contemplacione. Exorabilem quidem eum natura fecit et veniam dare suppliciter exorantibus pronum exhibuit ad ignoscendum eciam in eum graviter delinquentibus eciam pro tempore crimine lese maiestatis irretitis. Attento, quod XII sunt hore diei et crebro una confertur in hora, quod totus negavit annus. Numquid Asueri vindicem iracundiam Hester converti in mansuetudinem et prudens Abigail mitigavit David, ne procederet in cruoris humani effusionem, Abner quoque ad Ioab clamitans subsistere fecit, ne eius gladius deseviret usque ad fratrum internecionem? Sapientibus equidem subditis plurimum suorum superiorum insolencie equanimiter portande sunt, ne peyora adoleant, ne res publica tyrannidem subeat, ut adversi rerum exitus documento sint, ne rursus periculosioribus discriminibus involvant ,quamquam usque in peius successerant. Et sic vibrato paciencie clipeo in vera Christi paciencia animas nostras possideamus et corpora auctore pacis et unitatis donante, qui est Christus in secula benedictus.' ,Estimo me beatum apud tuam imperialem celsitudinem, invictissime cesar, si ea, que pacis et unitatis sunt, deducam in medium. Bonum etenim pacis magno teste Augustino tantum est in rebus terrenis et mortalibus, ut nichil gracius soleat audiri, nichil desiderabilius concupisci, nichil postremo possit melius inveniri. Ipsa siquidem est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consorcium caritatis . Ipsa simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat ,cunctis est placida, cunctis benigna, non querit alienum, nichil deputat suum, nescit extolli, nescit inflari. Iure ergo, qui hanc possidet, teneat, qui perdidit, repetat, qui amisit, exquirat. Nam qui in ea non invenitur, abdicatur a Patre, exhereditatur a Filio, ut alienus respuitur a Spiritu sancto.