Latin
4.2.1452.43 to 4.2.1452.48
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.43-48
Not analysed yet
Quibus tam in Bohemia et Moravia quam in Ungaria et Austria plura castra et fortalicia pro vitaliciis dicitur assignasse et per hoc suos proventus annuos plurimum diminuisse, unde et multus murmur subortus est subditorum. Inter hec venerunt Wiennam illustres principes primum dominus Albertus dux Austrie, qui se mediatorem constituit pacis inter dissidentes cum serenissimo imperatore cupiens suis conceptis modis propriis sub expensis fratrem et cognatos et alios, qui dominum imperatorem suis spoliis gravaverant, in mutuam conducere unitatem. Nam Sigismundus comes de Pösing et Iohannes eius germanus, Hainricus de Liechtenstain de Nicolspurg occasione patrimonii sue conthoralis, de Stubenberg ,N. de Ellerbach et Gräffnegkher viam facti ingressi una cum domino Pawmkhircher sunt, qui et dominia sepe dicti domini imperatoris tam in Austria quam in Styria plurimum molestarunt. Qua de re et castrum Pawmgarten, quod prefatus Grafnegkher e manibus domini imperatoris gubernandum susceperat et suis auxiliis ad obsistendum adversariis eiusdem firmaverat, dum inde cedes in sue maiestatis subditos et spolia cum supra nominatis egisset, non obstante yemis inclemencia duce domino Alberto marchione Brandeburgensi ,qui per bambardam in quodam tamen aggressu per maxillam et scapulas letaliter sauciatus est, post festa epiphaniarum obsidione cinxit et tandem intercedentibus tractatibus, et quia obsessi in victu defecerunt, in dedicionem accepit anno Domini MCCCCLVIº dominica Letare proxima. Quo et tempore placitis incubuit totis viribus serenissimus dominus Albertus dux prenominatus. Effecit quoque, ut Wyennam applicaret illustris dominus Sigismundus, qui et in parte dissidebat cum imperatore propter ablata sibi paterna clenodia et alia mobilia sue infancie diebus et tutele temporibus, et novissime dominus rex Ladislaus una cum comite Udalrico de Cylia similiter festinanter a Buda properans eciam displicenter Ungaris ob sevissimi Turcorum tyranni presenciam, qui in dies parabat obsidione suorum cingere Nanderalbam ianuam et clausuram regni Ungarie, prout et eventus rerum edocuit evidenter .