Latin
4.2.1452.49 to 4.2.1452.57
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.49-57
Not analysed yet
Aperuit quoque idem rex sex vias concordie, ita ut et preter racionem iam L, iam XXXX, iam XXX florenorum milia liberaliter offerret cum caucione sufficienti persolvenda pro castrorum tradicione, que tempore tutele sibi tam in Ungaria quam in Austria vendicaverat. Iam arbitris, iam amicabilibus compositoribus, iam iudicibus omni appellacione semota et illustri domino duci prefato Alberto committere voluit discordiarum materiam, sed finaliter, licet dominus imperator cum singulis concordie unitatem acceptare decrevisset, quia tamen supra nominati una cum quodam Karinthiano N. Pawmkircher exercitum congregaverant, Styriam quoque hostili manu invaserant, omnes tractatus in fumum sunt redacti uno agente –cui parcat, si voluerit, Altissimus –prout communis omnium fama pariter et vox proclamat vulgarium. Itaque a die Dominice ascencionis, ad quem hec dieta in Ebnnfurdt altrinsecus continuanda indicta erat, et hodie usque ad XX. Augusti variis modis pro pace et unitate per prefatos sollicitata anno MCCCCLVIº nullum optatum valuit fructum parturire, sed an convencio in Padnn aliquid pariat boni, textus subsequens edocebit. Inter has tempestates nunc hac, nunc illac agitatas signum magnum apparuit in celo anno MCCCCLVIº futurorum malorum pronosticum cometes sive matuta nocte ipsa III. Iunii sequente, licet eundem primum nocte VI. eiusdem mensis deprehenderim. Apparuit autem circa XII. gradum Thauri habens in latitudine XXIIII gradus, porrigebatur eius caput versus stellam fixam et pedem Persei, coma vero sive cauda contra signorum successionem versus caput Algol, cuius tota longitudo a capite usque ad finem X gradibus subfuit ,ut in instrumentis deprehensum est. Duravit quoque fere per totum mensem lunarem et movebatur motu primi mobilis continue quasi continue eundem situm ad dictas stellas servando et cum eis versus Cenit ascendendo et communiter ad occasum vel in igne vel summa regione aeris vergebat.