Latin
4.2.1452.58 to 4.2.1452.67
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.58-67
Not analysed yet
Unde primo matutinus ante solis ortum circa horam secundam post noctis medium, deinde vespertinus post solis occasum visus est, quod quidam duos esse cometes iudicabant. Materia eius sicut et omnium cometarum fuit fumus terrestris, quem vocant philosophi exalacionem viscosam calidam et siccam a sole elevatam et Marte coagente a dominio sicut et in coniunctione lunarium. Materia eius sicut et omnium cometarum fuit fumus terrestris, quem vocant phisici Martis et Saturni simul in Scorpione coniunctionem. Anno precedenti habuit dominium sicut et nocte, qua primo incensus apparuit ,Mars fuit in IIIº gradu Thauri et sic Mars et cometes in prima facie Thauri videbantur esse coniuncti. Fuit autem rubei coloris sicut et Mars et Mercurius, ideo et a virtute Martis genitus, ex quo colorem trahit cometes a planeta, et quia eius nature et motui magis videbatur concordare. Neque tamen omnino caruit natura et Mercurii, si dictum Ptolomei verum est, videlicet quod omnium cometarum nature simulantur Martis nature et Mercurii. Quantum autem distabat a terra, haberi potest ex Ptolomeo in Almagesti, qui conclusit semidyametrum terre esse tricesimam 〈terciam〉 semidyametri tocius spere elementorum; uni autem gradui circuli magni in celo correspondent DCC stadia, hoc est XXVI miliaria Theutonica in terra. Quare ex racione dyametri et periferie concluditur semidyametrum terre videlicet fere mille miliaria continere, a terra quoque ad concavum lune XXX vero milia eorundem miliarium esse. Spera vero ignis calculatur habere in spissitudine XXVII milia miliarium Theotunicorum, et quia cometes in suprema regione aeris vel ignis consistit, oportet, quod plus quam M miliaribus Theutonicis distet. Deinde ex longitudine distancie eius a terra et angulo X graduum, quibus subesse visa est cometis longitudo, et IIII quant〈itat〉um proporcionalium habitudine conclusum est istius cometis longitudinem plus quam LXXX miliarium fuisse, spissitudinem autem eius plus quam IIII, unde patet, si flamma tanta fuit, quanta fuit totalis materia et quanti mali effectus sunt secuturi.