Latin
4.2.1452.82 to 4.2.1452.86
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.82-86
Not analysed yet
LVI. ,que est profestum beate Marie Magdalene ,hora fere vespertina aggressum fecit tam crudelem, tam terribilem, tam inhumanum et ferocem per bambardas illis locis invisas tam vi quam fraudibus refertum ac diebus iunctis cum noctibus incessanter continuatum, qualem nec scripture nobis alias factum insinuant nec priscorum et antiquorum relatibus etas ulla didicit neque, ut fertur, oculus umquam mortalis vidit aut prospexit. Continuare siquidem statuit perfidus iste hanc durissimam sine intervallo congressionem et per bambardas pugnam per prefati tam diei residuum atque subsequentis noctis decursum omnimodum et, quod viribus humanis importabile videtur, per tocius beate Magdalene sine cessacione spacium usque ad crepusculum, quoad christicole Ungari cum paucis aliis inermes corpore, sed armati fide relictis domibus et fortaliciis, ex quibus pugnabant, perfidos e castro, cuius partem iam intraverant, dextera dei propicii assistente vice altera potenter eiecerunt et inito cum eis pedestri certamine cum strenuo Iohanne de Hunayd comite Wistricensi capitaneo dubio tamen plurimum Marte sic viriliter decertatum est fortique fide Christi dimicatum, quousque preter humanam spem victoria cellitus collata est Christi militibus in omni gloria in evum coronandis non tamen sine multo sanguine christianorum ,sed incomparabiliter pociorum eciam capitaneorum Turci. Huius casu hic felix celitus cessit christianis triumphus, pro quo omnis etas et sexus ac status christiani orbis assurgeretur ad graciarum actiones omnipotenti Christo, toti benedicte trinitati ac toti curie celesti sanctorum, quorum meritis et precibus hawd dubium, dum aliud nostra et multorum in fastis gloriancium in ecclesia, nobilium eciam dissimulancium genere, in hac parte piacula postulassent, hanc victoriam nacta est sancta mater ecclesia. Si liceret, merito iuxta cordis penetralia lugubre melos depromerem: Ubi Romanum imperium, quod olim omnes barbaras naciones perdomuit? Ubi clarissimi ipsius electores metuendi principes?