Latin
4.2.1452.87 to 4.2.1452.95
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.87-95
Not analysed yet
Ubi Francie rex, qui se christianissimum vocitari voluit? Ubi reges Anglie, Dacie, Norwegie, Suecie, Polonie et Bohemie ? Ubi omnes potentes Germanie et Scocie? Ecce inermes agricole, fabri ferrarii, fullones, sartores quoque et sutores, artesani et scolares suis preclaris pro fide defensanda a deo, ut creditur, fortibus actibus inspirati in hac parte suam commendant miliciam! Et non ab re, si potentatus non obsisteret, perpetuo dampnaret et infamia eos precipue, qui surda aure fidei iniurias transeuntes primum dietim vix aliis student inhyare negociis ,nisi ut crines suos arte tonsoris componant, comas instar puellarum abluant, abluendo nutriant et alienos colores inducant et fucando crispos efficiant et per hoc ad alienos se thoros mugire faciant, eciam in fide proximorum . Hac ergo celesti dono potita victoria nocte die Veneris relictis omnibus belli apparatibus confusibiliter fugam iniit quatuor relictis suis tentoriis, que erexerat, dei et fidei hostis in sua arrogancia per humiles Christi turpiter humiliatus, super quibus sit deo laus et gloria per omnia seculorum secula! Quibus peractis humiles Christi conversi sunt ad infidelium occisorum detrahenda spolia et inprimis XI, ut fertur a videntibus ,bambardas grossas cum III bambardis ad aggressum aptatis et vocatis quartalibus, quibus tam invise et crudeliter impegit in prefati castri muros, sibi incorporant et cum parvis bambardis sine numero inveniunt in navibus et galeis aurum, argentum, vasa et vestes non parva estimacione, quas incenderunt ,calculata. Unde redeuntes ad castrum ymnos deo persolvunt ,quorum tonus,Quoniam in eternum misericordia eius'. Adversarii ergo, qui gladii dei vindictam evadere voluerunt una cum suo tyranno, sagitta, iaculo et bambarde globo –ad XIIII, ut fertur, miliaria a flumine Danubii fugientes –primum eciam proprias naves ignis voraginibus sponte absumpserunt ,in quibus et, que secum afferre non poterant, sponte Danubii gurgitibus commiserunt.