Latin
4.2.1452.839 to 4.2.1452.845
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.839-845
Not analysed yet
Ecce presumpcio, quomodo deicit! In se vadit, cum tendit in sancta, se in mortem precipitat, qui sancta loca prophanare non formidat, et perdit concessa, qui ad inconcessa anhelat. Et quia quis vix pro sui commodo se in mortem precipitat, non mirabile visum est, si sic prece precioque conducti perdentes dietim suos ecclesie prefate propinquantes et captivitati subici et subita morte preoccupari, ita ut numerus occisorum trecentorum pene ad numerum ascenderet. Denique facto insultu per eos, qui in Berchtolsdorff sub stipendio domini Georgii de Potendorff degebant et qui prefatam ecclesiam incastellaverant, noctis in tenebris turbatis castris et occisis excubiis capitaneum unum Smikoski nomine in dedicionem suscipiunt et in fossatum ecclesie deiciunt, alterum vero Hynko nomine saucium terra prostratum arbitrantes mortuum, eisdem tamen incognitum, sic relinquunt deiectum. Et quia hiemalis aeris inclemencia exercitum exteriorem vetuit ab ingressu, interiores vero fames et panum defectus vexabat, licet plurimum multis in eorum veteribus auxilium liber pateret aggressus, tamen per medium domini Viti de Ebersdorff per mensem trewge altrinsecus sunt constitute, in quo stratas regias quilibet secure posset ad suos veniendo terere et sua commercia ad votum instaurare, et quod ambobus fratribus placeret has trewgas usque ad Iohannis Baptiste festum prorogare. Quod dum imperator opere firmasset et scriptis, Albertus silencio se continuit. Sed, si fortassis in suspicionem suates suos deducere congruit, sub velamine taciturnitatis pacta infecit ,quibus peractis obsidio prefate ecclesie illatis manibus soluta est frustra, nam suus in Neunburga claustrali Nabudhodonsor Ancklrewter capitaneus terrigena ineunte ab iuventute predis asuetus et tyrannide exercitatus non longe post Esto michi dominica in quinquagesima et Invocavit terminum constitutum Wiennensibus diffidavit et una pariter prefectus Tulne Sigismundus Eytzinger, forensis a parva sorte cooperante sibi Udalrico Eytzinger per matrimonium in maiorem evectus, Wiennensibus bellum indixerunt et cum eis sine fama et nomine de omni genere missiciorum in idem asciscunt.